Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
61
61 (29)
62
62 (30)
63
63 (31)
64
64 (32)
65
65 (33)
66
66 (34)
67
67 (35)
68
68 (36)
69
69 (37)
70
70 (38)
< >
page |< < (108) of 412 > >|
140108LIBER compoſitum genus hoc potius, quàm illo commenſu partiatur, quanquam libro quinto Vitr. dum de podio ſce-
næ loquitur, ex tertia parte faciat ſtylobatas, dum eas &
podium diametro or cheſtræ reſpondere debere dicit,
quæ forma pulcherrima eſt.
ex tertia parte item ſumpti ſunt ſtylobatæ in arcu Veronæ ueteris caſtri, opus est
Corinthium &
ſumme probatum . ex quarta ſunt, qui in amphiteatro, quod Coliſeum uocant, Romæ ſpectan-
i Ex quarta &
dimidia Traiani arcus ad memoriam Dacianæ; ad Anchonæ portum opere Corin-
thio stylobatas factas oſtendit.
Itaque non est certa altitudinis stylobatarum ratio, ita ut hæc, uel illa , huic
uel illo generi ſit magis propria.
Illud tamen obſeruatum est, quod altitudo ſtylobatarum in partes octo eſt
diuidenda, una ex ijs ſuperioribus partibus, &
ornamentis datur; ſunt enim tanquàm capitula ſtylobatarum;
duæ baſi tribuuntur , reliquæ trunco medio. Eaſis tres habet partes, duæ pro plintho, una pro reliquis orna-
1110 mentis, interdum autem baſis in duas partes diuiditur, quarum una plintho, reliqua reliquis membris conce-
ditur:
magni autem refert uenuſtatem ſeruare, & iudicio partes illas, ſiue promineant, ſiue contrahantur, de
formare.
Addimus morem antiquorum fuiſſe interdum infra ſtylobatarum plinthides, unam aut duas alias
collocare, non minus altas, quàm ſit uniuerſa ſtylobatarum baſis, ut dignitas, &
firmitudo operis constare. has
plinthides ſtereobata propriè dici debere putarem, &
in magnificis operibus lapidea, atque etiam marmorea
ſunt, nos plures formas ex antiquis deſcripſimus in ſuperioribus ædium deformationibus.
Gradvs in fronte ita conſtituendi ſunt, uti ſint ſemper impares, nanque cum dextro pede pri-
mus gradus aſcendatur , item in ſummo templo primus erit ponendus.
Craſsitudines autem eorum
graduum ita finiendas cenſeo, utneque craſsiores dextante, neque tenuiores dodrante ſint collocatæ.
Sic enim durus non erit aſcenſus. Retractiones autem graduum nec minus quàm ſexquipedales, nec
2220 pluſquam bipedales faciendæ uidentur.
Item ſi circa ædem gradus futuri ſunt, ad eundem modum fie-
ri debent.
De numero, & ſitu, & menſura graduum præcepta dantur hocloco. Gradus autem in fronte, aut circa
ædem conſtituuntur.
hi numero impares eſſe debent. ratio eſt, ut dextro pede primo aſcendentes, dextrum quo
que pedem in templum ponamus.
Ominatum est enim dextro pede templum ingredi. non dicit Vitr. gradus ma
gis tres, quàm ſeptem, aut nouem eſſe debere, modo impar eorum ſit numerus.
Verum in antiquis operibus
nouenarius numerus ad maiorem ſummam non aſcendit, &
ſi plures nouem gradus inuenti ſunt, planum inter-
ceſſit, quod nos requiem uocamus .
id planum latum erat, ita ut duo, aut tres greſſus conficere in eo poſſe-
mus.
Præcinctionem in theatris id planum uocat Vitr. Cum uero hic dicat { idem in ſummo templo primus e-
rit ponendus} monuit per plures quàm tres gradus ad ædes aſcenſum fuiſſe, ſummumq́;
pauimentum templi in-
3330 telligit, &
maieſtatem quandam frontis deſignat. Hæc de numero , & ſitu graduum. Nunc ad menſuras.
Pes aſcendendo eleuatur, inde extenditur. Spatium illud gradus , quod eleuatione pedis fit, gradus craßitu-
do uocatur.
Spatium uero quod extenſo pede calcatur , retractio gradus nominatur. Craſſitudo, hoc est al-
titudo gradus, ut commodus ſit aſcenſus, ex duodecim partibus pedis, non plus decem, nec minus nouem ha-
bere debet.
Pes in duodecim uncias partitur, decem unciæ dextans, nouem, dodrans nominantur. Vncias
nos digitos craſſos uocamus.
Retractiones graduum uel duos pedes, uel unum cum dimidio pedem patere de-
bent , atque hæc menſura obſeruanda est ſiue pro fronte , ſiue circum ædes gradus ponendi ſunt.
Sin autem circa ædem ex tribus lateribus podium faciendum erit, ad id conſtituatur, uti quadræ,
ſpiræ , trunci, lyſis, ad ipſum ſtylobatam, qui erit ſub columnæ ſpiris, conueniat.
ſtylobatam ita o-
portet exæ quari, uti habeat per medium adiectionem per ſcamillos impares.
Si enim ad libellam diri-
4440 getur, alueolatus oculo uidebitur.
Hocautem uti ſcamilli ad id conuenienter fiat. Item in extremo
libro forma, &
demonſtratio erit deſcripta.
Circa ædes podium ex tribus partibus conſtitui Vitr. dicit, nam a fronte gradus erant, nemo etiam uetat,
quin &
poſtico gradus darentur. Podium erat tanquam mænianum, quod nos pozuolum uocamus, conſtabat
autem continenti ad stereobatis modum fabrica.
Sub columnis enim ſtylobatæ poſitæ erant, inter columnas
autem cum ſtylobatis coniunctus erat murulus, uel continenti lapide, uel columellis &
balauſtijs interpoſitis,
unde proſpectus erat.
Podij regula eſt ea, ut ea membra, quæ ſtylobatæ habent, eadem & podium habeat.
quæ autem membra habere ſtylobata debent, dicit eſſe, quadras, ſpiras, truncos, coronas, lyſis, id eſt plinthos,
baſes, planum, &
exæquatum medium, coronices, & gulas, quæ omnia membra, & partes podium quoque
habere debet .
Sed hoc intereſt, quod ſtylobata reſilit, extatq́; . Podium uero in partem contrahitur interiorem.
5550 Extantiam ſtylobatæ Vitr.
adiectionem nominat, retractionem uero podij , id eſt quicquid eſt inter ſtylobatas
alueolatum uocat.
quicquid uero per ſcamillos intelligat, quatenus ad rem pertinet, notum eſt, quatenus ue-
ro ad nomen, difficile est, quoniam eo uocabulo nullos alios uſos memini me audiuiſſe, uellegiſſe.
Camillum
in 4.
libro pro loculamento ponitur, in quo aliquid collocatur, eos enim quadros nominamus, id est margina-
tas tabulas, in quibus picturæ ponuntur.
Itemq́; capſum rhedæ, & tympani receptaculum camillum dicipo-
test, &
demum quicquid rem unam ab alia ſeparat, unde Apum cellæ camilli dicuntur. Cum igitur stylo-
bata promineant, podium retrahatur, uidetur podium eſſe loculamentum quoddam.
quod ſi ſcamillum a ſcam
no ducatur, &
stylobatas tanquam ſc abella eſſe intelligantur, idem ſenſus erit; atque hoc eſt quod ait Vitr.
2929[Handwritten note 29]3030[Handwritten note 30] stylobatam ita oportet exæquari, ut habeat per medium adiectionem per ſcamillos impares. ſi enim ad libel-
lam dirigetur alueolatus oculo uidebitur, id est ſi perpetua, &
exæquata ſtylobatæ, & podij planities erit,
2929[Handwritten note 29]3030[Handwritten note 30] alueolatus oculo uidebitur, quod indecens est.
nam podium continenter cum ordine columnarum procedit.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index