Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
61
61 (29)
62
62 (30)
63
63 (31)
64
64 (32)
65
65 (33)
66
66 (34)
67
67 (35)
68
68 (36)
69
69 (37)
70
70 (38)
< >
page |< < (28) of 412 > >|
6028LIBER uianum exemplum confirmatur: Petrus enim Landus Cretæ Antiſtes uir optimus ſe hoc obſeruaſſe, & inue-
niſſe dixit.
Cicero autem in primo de diuinatione ſic inquit. ut hoſtiarum immolatarum inſpicerentur exta,
quorum ex habitu, atq;
ex colore, cum ſalubritatis tum peſtilentiæ ſigna percipi poſſunt. nonnunquam etiam,
quę ſit ſterilitas agrorum, uel fertilitas futura.
Ex eo licet ſcire cibo atque aqua proprietates locorum naturaliter peſtilentes, aut ſalubres eſſe.
Concludit quod propoſuerat, poſitisq́; inditijs ſalubritatis, quærit an paludes poſſint aliquo modo eſſe ſa-
lubres, inquiens.
Item ſi in paludibus mœnia conſtituta erunt, quæ paludes ſecundum mare fuerint, ſpectabuntq́;
ad ſeptentrionem, aut inter ſeptentrionem, & orientem, eæq́; paludes excelſiores fuerint quàm littus
1110 marinum, ratione uidebuntur eſſe conſtituta.
Foſsis enim ductis ſit aquæ exitus ad littus, & ex mari
tempeſtatibus aucto in paludes redundantia motionibus concitatur, marisq́;
mixtionibus non pati-
tur beſtiarum paluſtrium genera ibi naſci, quæq́;
de ſuperioribus locis natando proxime littus per-
ueniunt inconſueta ſalſitudine necantur.
Paludes excelſiores quàm littus ſalubres eße poſſunt, ducuntur enim foſſæ, per quas exit aqua ad littus re-
fluenti mari, mox ad cas fluxu redit, cuius ſalſedo, &
amaritudo paluſtres beſtias aut naſci non ſinit, aut na-
tas enecat;
ſed in huiuſmodi re quatuor ſunt, quæ efficiunt ſalubritatem, cœli regio, ſitus, paludis motus, &
&
orientem: ratio, quia minus ſentiunt Solis ardorem, minusq́; uaporum educitur, non attrahente Sole: præ-
terea excelſiores eſſe debent quàm litius marinum, nam ſi depreſſiores eſſent, aqua in eis inſidens immobilis
2220 redderetur, inficereturq́;
ſtagnante lacu; Fluxus maris etiam in eas peruenire per foſſas neceſſe est, ut uicibus
renouato humore, &
recentior, & ſalubrior efficiatur: ſalſedo demum immiſſa enecat animalia, herbasq́; no-
xias,, quæ aerem inficiunt.
ne uero a bſit exemplar earumquæ dicta ſunt, licet ratio ſatis efficax allata ſit,
exemplar ponit Vitr.
Exemplar autem huius rei Gallicæ paludes poſſunt eſſe, quæ circum Altinum, Rauennam, Aqui
legiam, aliaq́;
quæ in eiuſmodi locis muncipia ſunt, proxima paludibus, quod his rationibus hab ent
incredibilem ſalubritatem { his rationibus ſcilicet ratione ſitus, ratione motus, ratione ſalſedinis, excelſæ
paludes fluxus, refluxusq́ue undarum, &
amaritudo habitabiles, & ſalubres reddit Gallicas
paludes.
Vtinam naturæ uices non immutaſſent ea, quæ Vitr. refert, de Aquilegia, Altino, Rauẽna, cæterisq́; uici-
3330 nis paludibus, florentißimas, &
ſaluberrimas urbesillas non deſider aremus, quibus, cœli intemperies, aeris
pestilentia, aquarum inſalubritas plus damni attulit, quàm barbarorum ſæuities;
euertunt ſanè urbes, di-
ruunt, diripiuntq́;
hoſtiles manus, ferro & igni perimuntur homines, reſtat tamen regio, areaq́; ubi reædifica-
ri poſſit, &
tempore innouantur homines poſt cædes maximas, nec ſemper bellis ſunt obnoxij: At ſæuiente
natura, infecto cœlo, corruptis aquis uis rediuiua periens, nulla redeundi ſpe cogit deſerere urbes, quæ alio-
quin ſecuræ, ac locorum commoditate munitæ eſſent.
Aquilegia noſtris temporibus hieme uix eſt habitabilis.
Paludes igitur ſalubres eo modo eſſe poſſunt, quo Vitr. dixit; inſalubres autem hoc quiſequitur modo.
Qvibvs autem inſidentes ſunt paludes, & non habent exitus profluentes, neque per flumina ne-
que per foſſas, uti Pontinæ ſtando putreſcunt, &
humores graues & peſtilentes in his locis emittunt,
quod &
exemplo probat ſumpto ab historia. Item in Apulia oppidum Salapia uetus, quod Diome-
des ab Troia rediens conſtituit:
ſiue ( quemadmodum nonnulli ſcripſerunt Elphias Rhodius) in
4440 eiuſmodi locis fuerat collocatum, ex quo incolæ quotannis laborantes, aliquando peruenerunt ad
M.
Hoſtilium, ab eoq́; publicè petentes, impetrauerunt, uti is idoneum locum ad mœnia transfe-
renda conquireret, eligeretq́;
. Tunc is moratus non eſt, ſed ſtatim rationibus doctiſsimè quæſitis ſe-
cundum mare mercatus eſt poſſeſsionem loco ſalubri ab ſenatu, populoq́;
Roma. petijt, ut liceret
transferre oppidum, conſtituitq́;
mœnia, & areas diuiſit, nummoq́; ſextertio ſingulis municipibus man
cipio dedit.
His confectis lacum aperuit in mare, & portum è lacu municipio perfecit. Itaque nunc
Salapini quatuor millibus paſsibus progreſsiab oppido uetere habitant ſalubri loco.
Pontinæ paludes ſunt peſtilentes, quia inſident, nec habent exitus profluentes aquæ, ne que per flumina, ne-
que per foſſas:
Eadem de cauſa in Apulia Vetus Salapia erat inhabitabilis, quæ cura, ſolertia, & pruden-
tia M.
Hostilij loco breui interuallo mutato ſalubris effecta est. Propius enim acceßit ad mare, & ſestertijs
5550 ſingulis areas ædificaturis ciuibus uendidit.
quæres inſtar donationis imaginem uenditionis habet ( ut inquit
Budæus ex ea uenditione, quæ municipium dicitur, quoniam nec omnino donatio, nec penitus eſt uenditio ) la-
cum aperuit in mare, &
portum è lacu perficit. Cic. contra Rullum inquit. Niſi forte mauultis his rebus,
atque hac luce P.
V. In Sipontina ſiccitate, aut in Salpinarum peſtilentiæ finibus Rullo duce collocari.
Aulus Gell. libro ſextodecimo municipij, coloniæq́; diſcrimen ponit, uimq́; uerbi & ſignific ationem ex D.
Adriani ſententia ſcite declarat, inquiens.
Municipes ſunt ciues romani, ex municipijs ſuo iure, & legibus
ſuis utentes muneris tantum cum Pop.
Rom. honorarij participes, a quo munere capeſcendo appellari uiden-
tur nullis alijs neceßitatibus, neque ulla Po.
Ro. lege adſtricti, cum nunquàm populus eorum fundus factus
eſſet.
Primos autem municipes ſine ſuffragij iure Cærites eſſe factos accepimus, conceſſumq́; illis ut ciuitatis
Romanæ honorem quidem caperent, ſed negocijs tamen atque oneribus uacarent, pro ſacris bello Gallico rece
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index