Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
71
71 (39)
72
72 (40)
73
73 (41)
74
74 (42)
75
75 (43)
76
76 (44)
77
77 (45)
78
78 (46)
79
79 (47)
80
80 (48)
< >
page |< < (40) of 412 > >|
Magni refert aeris qualitas, & uentorum expulſio in curandis corporibus, nam ſæpe fit, ut quod medicinæ
contrariæ
morbis efficere ſolent, id ſolum faciat uentorum expulſio, atque hoc eſt, quod dicit Vitru.
in hac
parte
.
inde uitia ex uentis contracta enumerat, quorum curatio eſt difficilis. ſed animaduertendum eſt mor-
bum
omnem uel ex exceſſu, uel ex defectu fieri, contrarijs curari adijciendo ubi deficit, detrabendo ubi ſu-
1110 pereſt, ex quo medicinæ diffinitionem ſumpſit Auicenna.
Grauitudo est humor a capite defluens, nares obtu-
rans
,uocem grauem efficiens, ac ſiccam tuſſim mouens.
Hypocrates autem uocat grauitudines, & diſtilla-
tiones
omnes Cryzas.
Arthritici dolores ſunt earum partium, quæ propè iuncturas, ligamentaq́; ſunt. Du-
bitat
Galenus ſuper Aph.
I 6. libritertij Hyppocratis, quid hoc nomine Arthritis intelligatur, inquiens.
Quas igitur articulorum paſſiones in ſiccitatibus dixerit fieri, dignum eſt inquiſitione. ſi enim immodice ſa-
ctæ
conſumpſerint articulorum humiditatem, difficilem quendam motum ob ſiccitatem efficient;
forte uero &
nonnunquam
dolorem, eam uero paſſionem, quæ Arthritis nominatur, haud quaquam efficient, niſi quiſpiam
omnem
articulorum dolorem ita uelit nominare.
Atqui ipſe libro ſecundo Epidemiarum ita inquit. in Aeno
per
famem, qui leguminibus ueſcebantur, infirma habebant crura.
Et qui orobos comedebant genuum dolo-
res
patiebantur, non Arthriticos, ſed genua dolentes ipſos appellauit.
Quiſpiam uero fortaſſis dixerit non
2220 unius articuli dolorem, ſed multorum ſimul Arthritim nominari, &
iuxta hoc genua dolentes nunquam
Arthriticos
appellari.
De morbo igitur qui Arthritis articularis nominatur, hæc dubitaſſe ſufficiat. hæc
Galeni
dubitatio uidetur in ultima parte ſoluta.
Tleuritis apostema eſt intra coſtas. Ptbiſis ſunt inſana-
biles
pulmonis plagæ, ex quibus post tenuem febriculam extenuatio totius corporis, ac denique mors conſe-
quitur
ceſſante ſputo.
Sanguinis eiectio græce Hemophthiſis dicitur, & aſiccitate prouenit. prædicti morbi
cum
difficultate curantur;
præcipue cum ventorum cauſa oriuntur, binc Hyppocr. libro tertio Apboriſmo
quinto
inquit, Auſtri auditum hebetantes,caliginoſi, caput grauantes, pigri, diſſoluentes.
Quando huiuſcemo-
di
tempestas præualuerit, talia in morbis patiuntur.
At ſi Aquilonia fuerit, tuſſes, fauces, alui duræ, dif-
ficultates
urinæ, horrores, coſtarum dolores &
pectoris. Ratio rerum prædictarum est, ut inquit Gal. quod
Auſtrales
uenti quia calidi, &
humidi ſunt replent caput, ob hoc igitur & ſenſuum instrumenta plurima im-
3330 plent humiditate, &
capitis grauitatem eſſiciunt. principio autem neruorum humectato neceſſe eſt & circa
uoluntarios
motus pigritiam euenire, &
ueluti in ſe ipſo dißolutum hominem apparere. Contra uero in Aqui-
lonijs
, ut ipſe inquiet inferius, corpora fiunt robuſtiora, uegetiora, &
ad motus promptiora, & melius au-
dientia
.
Nunc uero hæc non oppoſuit bis, quæ ex Auſtro circa corpus contingunt, quoniam in hoc Apbo-
riſmo
de læſione tantummodo, quæ ex utroque accidit uento tractare propoſuerat, ut hæc cognoſcentes ab illis
ſeparemus
, quæ ex morborum natura contingunt.
In Aquilonijs igitur fiunt tuſſes ob inſtrumentorum reſpira-
tioni
inſeruientium intemperiem, &
propter faucium aſperitatem. Fauces in Aquilonijs conſtitutionibus ap-
parent
duræ, quoniam exſiccantur, ac refrigerantur.
Vrinæ difficultas fit ueſica flatu Aquilonis ob frigidi-
tatem
offenſa.
est enim exanguis, & propterea ex cauſis frigidis, plusquã aliæ partes ipſa eſt offenſioni para-
ta
:
Homines horridi fiunt ob aeris ambientis temperaturam. Frigiditas etiam thoιacis dolores efficit.
Sed hæc ſatis.
4440
Ventorum numerum, nominaq; , & partes inquirit Vitruuius. neceſſaria uero huiuſmodi erat inquiſitio,
nam
cum uentorum flatus uitandos eße doceat, rationi conſentaneum eſt ut cognoſcamus qui uenti, a quibus
partibus
flare ſoleant.
& quoniam apud authoιes in ventorum numero diſſenſio uidetur eße, ideo huiuſmodi
controuerſiam
putamus pulcherrima diſtinctione tollendam.
Quatuor igitur modis venti distinguuntur. pri-
mum
iuxta omnia ſigna, quæin Orizontis labro collocantur.
Orizon enim qui finitor appellatur, circu lus eſt
hemiſphæria
partiens, quorum alterum ſupra, alterum infra eſt.
hoc modo innumeri uenti ſunt,ex omni enim
parte
Orizontis ventiperflant, nec ſub aliquam regulam cadunt.
Alio modo distinguuntur uenti,iuxta pri-
marum
qualitatum permixtionem, calidum enim &
ſiccum, frigidum, & humidum principes qualitates ſunt,
5550 quæhuiuſmodi permixtionem ſortiuntur, nam calidum cum ſicco, &
humido conuenit, item frigidum cum
ſicco
, &
humido. Vnde commixtiones quatuor habentur, prima calidi & humidi; altera calidi & ſicci; ter-
tia
frigidi &
humidi, ultima frigidi & ſicci. ſic quatuor ventos medici poſuere, ſed ego potius eos a quatuor
mundi
cardinibus orientes, dixerim, ita eſſe diſtinctos, ut Solanus a Sole Oriente, Fauonius ab Occidente,
Auſter
a Meridie, Septentrio a parte poli ſuperioris dictus ſit.
Conuenit enim magis rei naturæ & obſerua-
tioni
huiuſmodi diſtinctio.
Vnde Vitr. inquit placuiſſe nonnullis ventos eſſe quatuor dictos a quatuor cœli
regionibus
præcipuis.
nam Sol æquinoctiali ortu, & occaſu oriens, occidensq́; duas oppoſitas cœli partes di-
ſtinguit
.
pari forma cum in meridie cernitur, partem mediam inter utranque diſcernit, a qua, & ab oppoſita
duos
alios uentos ponit, &
ita quatuor numero eſſe ventos aliqui uoluerunt. Ac huiuſmodi ventorum parti-
6660 tio philoſophis, &
Astrologis peculiaris. Alter modus est ventos diſtinguere ad euidentibus cœli

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index