Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
71
71 (39)
72
72 (40)
73
73 (41)
74
74 (42)
75
75 (43)
76
76 (44)
77
77 (45)
78
78 (46)
79
79 (47)
80
80 (48)
< >
page |< < (41) of 412 > >|
Hanc diſtinctionem capit Vitr. tanquam diligentius animaduerſam, exemplumq́; Andronici ponit, qui
Athenis
turrim marmoream octo laterum conſtruxit, &
in ſingulis lateribus ſingulas uentorum imagines
exculptas
collocauit, &
ſupra turrim uolubilem Tritonem æreum poſuit, ut flante uento facile uerteretur.
quod noſtris temporibus obſeruatum paſſim uidemus, ut ſciamus, qua parte quis ſpiret uentus. Alia diſtin-
ctio
uentorum penes authores reperitur, multi enim a duodecim ſigniferi partibus duodecim ventos enume-
rant
.
partes autem ſigniferi ſigna uocantur, ſub quibus Sol progrediens uim habet commouendorum uento-
2220 rum.
ſed hæc diſtinctio Aſtrologorum propria eſt. Cæterum ſi uelimus etiam nautarum rationem habere, aliã
quoque
ventorum diſtinctionem inueniemus, commoditate enim &
uſu nauigantes, duo & triginta uento-
rum
nomina poſuere.
eaq́; in pixide ſua collocarunt. hanc nos hic deſcripſimus, ut quæ dicta ſunt facilius per-
cipiantur
:
ſiuero aliqua alia uentorum diſtinctio reperiatur, quemadmodum inferius eos uigintiquatuor ali-
qui
faciunt, id alio atque alio fine, &
propoſito factum eſſe intelligendum eſt. Sed inconſtans adhuc vento-
rum
appellatio uideripoteſt, quoniam meridionales venti nobis qui ſunt, polares oppoſitæ parti habentur, &

econtra
.
nam uenti qui a Septentione flant, meridiani ſunt illis, quibus alius uertex eleuatur: mutatur
etiam
uentorum qualitas, &
qui nobis frigidi ſunt, alijs calidi habentur. Item ſi a loco unde ueniunt ſuman-
tur
ventorum nomina, incerta nomenclatura ſumetur, nam qui nobis lybicus dicitur, quod ab Lybia ueniat,
&
occiduus & orientalis aliquibus orbis incolis habetur, quapropter ij venti, qui a particulari ſitu ſumuntur,
3330 non uidentur habere rectam &
uniuer ſalem ſuorum nominum diſtinctionem. Vnde aliqui uoluere communio-
ri
&
certiori quadam ratione, occiduos orientales, dexteros, ac ſiniſtros uocare ventos.
Inuenta linea meridianæ umbræ in plano æquato, facile regiones uentorum omnium inueniuntur. Quare
Vitr
.
facile, & ſcite admodum meridianam lineam docet inuenire. In medio igitur urbis collocari iubet pla-
nam
, &
deformatam marmoream tabulam, regula, & libella penitus exæquatam, & læuigatam, quam uo
cat
Amuſſium, Amuſſis enim fabrorum, &
lapicidarum regula, qua ad dirigenda ligna, læuigandaq; ſaxa
utuntur
, in cuius medio ad perpendiculum æreum ſtylum figit, quem Gnomonem uocat, quia directus ſuper pla
no
angulum rectum facit:
hunc etiam umbræ indagatorem ab effectu nominat, quod & Græci fecere, σκiαθήρας
appellantes
.
Lucente Sole obſeruat longitudinem umbræ, quam Gnomon iacit per horam antemeridiem, ſex
5550 tam enim horam meridianam faciehant antiqui, cum ſemper in duodecim partes diem diuidebant:
quinta igi-
tur
hora erat proxima antemeridianam.
Sed nihil refert, etiam ſi ab hora quarta fiat obſeruatio, niſi forte
commodius
quinta hora capiatur, breuior enim tunc umbra cernitur, altiorem partem occupante Sole.
ob-
ſeruata
igitur Gnomonis umbræ extremitate hora quinta, ſignataq́;
in Amuſſio extrahitur Gnomon, & loco
eius
centrum circini ponitur, diductoq́;
altero crure ad ſignum extremæ unbræ deſcribitur orbis, postmodum
Onomon
eodem priori loco directus ponitur, &
expectandum eſt donec umbra extrema eiuſdem Gnomonis poſt
meridiem
circmationis lineam tangat, ſignandumq́;
iterum & in eadem circinatione extremum umbræ, atq; ita
duo
ſigna habentur,alterum umbræ antemeridianæ horæ quintæ, alterum umbræ postmeridianæ horæ ſeptimæ.
nam cum ſol æquabiliter ab ortu, uſq; ad meridiem aſcendat, & eodem ordine ac tempore a meridie ad occaſum
6660 deſcendat,neceſſe est ut eodem ſpatio a quinta ad ſextam aſcendat,quo a ſexta ad ſeptimã deſcendit:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index