Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
71 39
72 40
73 41
74 42
75 43
76 44
77 45
78 46
79 47
80 48
81 49
82 50
83 51
84 52
85 53
86 54
87 55
88 56
89 57
90 58
91 59
92 60
93 61
94 62
95 63
96 64
97 65
98 66
99 67
100 68
< >
page |< < (59) of 412 > >|
9159SECVNDVS. noſtro ſenſui prorſus appareat, ſed compertus experimento, etiam dum non apparet ſciatur eße ſopitus; pro-
pter quodeam calcem uiuam dicimus.
uelut ipſe ignis latens, anima fit inuiſibilis uiſibilis corporis. Iam ue-
ro quàm mirum eſt, quod cum eſtinguitur, tunc accenditur:
vt enim occulto igne careat, aqua ei infunditur,
aqua ue perfunditur, &
cum ante ſit frigida, inde ferueſcit, unde feruentia cuncta frigeſcunt. Velut expirante
ergo illa gleba, diſcedens ignis, qui latebat, apparet:
ac deinde tanquam mortua ſic frigida eſt, ut adiecta
unda non ſit arſura, &
quam calcem uocabamus uiuam, uocemus extinctam, quid eſt hoc quod huic miraculo
addi poſſe uideatur?
& tamen additur. Nam ſinon adhibeas aquam ſed oleum, quod magis fomes est ignis,
nulla eius perfuſione ferueſcit.
1110
De puluere puteolano. # Cap. VI.
ESt & genus pulueris, quod efficit naturaliter res admirandas. naſcitur in regionibus Ba-
ianis, &
in agris municipiorum, quæ ſunt circa Veſuuium montem, quod commixtum
cum calce, &
cæmento non modo cæteris ædificijs præſtat firmitates, ſed etiã moles, quæ
conſtruuntur in mari, ſub aqua ſolideſcunt.
Non puto ego neceßarium hoc loco afferre quid de puluere puteolano tum Plinius, tum Seneca, & alij
dicant, totum enim a Vitr.
deſumptum eſt, & fides ea, quæ Plinio, & alijs debetur, non aliunde eſt, quàm a
Vitruuio, quare ſatis eſt admonere, quid hoc capite agatur.
Agit ergo Vitru. de quodam genere pulueris,
2220 quod Puteolanum dicitur;
declarat ubinaſcitur, mox quid in ædificijs præstet utilitatis. Cauſam demum rei
deducit ex initijs rerum &
Philoſophiæ. Naſcitur inquit in regionibus Baianis, & in agris municipiorum.
Præstat autem hunc uſum, ut non ſolum ædificijs, quæ in terra fiunt, ſoliditatem afferat, ſed molibus quæ
conſtruuntur in mari firmitatem maximam comparet, utique ſi Cumano miſceatur cæmento, ut ait Plin.
Lib.
35.
cap. I3. ubi etiam alia terræ genera ponit, quæ in lapidem conuertuntur. Eius enim est naturæ, ut merſus
cum calce, &
cęmentis lapideſcat. Puteolanus dicitur a puteolanis collibus, ubi naſcitur. Puteoli ciuitas
olim a iuſto imperio Dicarchia uocabatur.
Estautem ea ciuitas nunc Pozzolo nominata, in ora Campaniæ a
puteorum multitudine ſic nominata, a Samijs condita, ut Euſebio placet, quo tempore Brutus Tarquinios ex-
pulit.
alij ab aquarum calidarum putore uolunt dictam. Baiæ est ciuitas Campaniæ a Baio Vlißis ſocio ibi
ſepulto, amœnißimo ſitu poſita.
unde Hor. Nullus in urbe locus Eaijs prælucet amœnis. Municipium quid
3330 ſit, dixi libro primo.
Hoc autem fieri hac ratione uidetur, quod ſub his montibus, & terræ feruentes ſunt, & fontes
crebri, qui non eſſent, ſi non in imohaberent aut de ſulfure, aut alumine, aut bitumine ardentes ma-
ximosignes.
Igitur penitus ignis, & flammæ uapor perinteruenia permanans, & ardens efficit leuem
eam terram, &
ibi, quinaſcitur, tophus exugens eſt, & ſine liquore. Ergo cum tres res conſimili ratione
ignis uehementia formatæ in unam peruenerint mixtionem, repente recepto liquore unà cohæreſcũt,
&
celeriter humore duratæ ſolidantur, neque eas fluctus, neque uis aquæ poteſt diſſoluere.
Hactenus cauſam reddidit qua puteolanus puluis undis inexpugnabilis efficitur in ædificijs arena, & cæmen
to permixtus.
ſimilis ferè cauſa eſt, ubi de calcis ſoliditate dixit. Ignis uehementia leuem eam terram efficit,
&
tophus, quiibi naſcitur ea de cauſa exugens eſt, & ſine liquore. cum igitur calx, puluis, & tophus per-
miſcentur, &
cum ignis uirtute ualde permixtæ ſint, & inunum coactæ, imbibunt facile liquorem, quem
4440 cum ad partes interiores abundanter traxerint, ſolideſcunt acriter, &
ita cohærent, ut nihil extra inde pene-
trare in eas poßit.
humor enim quaslibet ſiccipartes, ad quaslibet traxit, qui ubi exſiccatur, exſiccatur enim
a contracto iam calore, qui eſt in ea terra, ſolideſcit.
Fit autem tophus ex terra in qua liquor ſpumat, qui ei-
dem terræ commiſcetur, &
cum calore coagulatur, ideo ſpongioſum, & leue inuenitur. Pumex autem fit
ex multo liquore, cuius ſpuma a terreno ſibi permixto uehementer quicquam eſt paſſa.
Friabilis igitur tophus
eſt &
leuis. Pumex quoque aridus & aſper. Philander legit, { quodſub his montibus, & terra feruentes
ſunt fontes crebri,} ideſtſub his montibus, &
ſub huiuſmodi terra, ſed parumrefert. Sed quia dubirare
quis poſſet, an in illis montibus, &
ſub illa terra ſit ignis uel ardor ullus, probat Vitr. Ardores eſſe in ijs lo-
cis, quamq́;
idſatis ea uerba arguerint. {Quinon eſſent ſi non in imo haberent aut de ſulphure, aut alumine,
aut bitumine ardentes maximos ignes.
} Sulphuris in terræ generibus natura mira quo plurima domantur.
5550 Naſcitur in inſulis Aeolijs inter Siciliam, & Italiam, quas ardere diximus, in Italia quoq; inuenitur in Nea-
politano Campanoq́;
agro, collibus qui uocantur leucogæi, quod e cuniculis effoſſum, perficitur igni, ſulphuri
uicina est bituminis natura, alibi limus, alibi terra, ut ait Plin.
limus a Iudææ lacu ( ut diximus ) emergens,
terrain Syria circa Sidonem.
Eſtuero liquidum bitumen ſicut zacynthium, & quod a Babylone inuehitur,
ibi quidem &
candidum gignitur, liquidum eſt & Apolloniaticum, quæ omnia Græci piſſaſphaltum appel-
lant, ex argumento picis, &
bituminis. Nec minor ab eo dißimilis eſt aluminis natura, quod intelligitur ſal-
ſugo terræ, fit autem omne ex aqua, limoq́;
, hoc est terræ exudantis natura, & multa alia de alumine Plin.
inquit ergo ut lucidius rem totam explicet.
Ardores autem eſſein his locis, etiam hæc res poteſt indicare. Quod in montibus Cumano
rum, &
Baianisſunt loca ſudationibus excauata, in quibus uapor feruidus ab imo naſcens ignis uehe-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index