Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
71
71 (39)
72
72 (40)
73
73 (41)
74
74 (42)
75
75 (43)
76
76 (44)
77
77 (45)
78
78 (46)
79
79 (47)
80
80 (48)
< >
page |< < (42) of 412 > >|
7442LIBER igitur centro in extremo umbræ horæ quintæ, & diducto altero pede ad extremum horæ ſeptimæ, ducetur linea
circinationis occulta,eodẽq́;
modo collocato pede in extremo horæ ſeptimæ ſigno, & diducto altero pede duca-
tur altera linea circinationis occulta, &
quibus partibus utræq; circinationis lineæ ſeſe mutuo ſecabũt, quod ſu
pra, &
infra fiet, ibi puncta facienda. quæpostea una linea directa coniungenda ſunt. Hanc lineam meridianam
uocãt, ſectionem autem illam utriuſq;
lineæ circinationis decuſſationẽ n ominãt, nã decuſſare est in formã X. li-
teræ ſe ſe ſecare, ac in duas partes diuidere.
uerbum est Ciceronianum in libro de uniuerſitate. extremum igi-
tur unum lineæ meridianæ auſtralem, alterum ſeptentrionalem plagam indicabit, quibus inuentis facile &

reliquæ regiones inueniuntur.
ideò Vitr. inquit.
Tvnc poſtea ſumenda eſt ſextadecima pars circinationis lineæ totius rotundationis, centrumq́;
1110 collocandum in meridiana linea, quæ tangit circinationem, & ſignandum dextra ac ſiniſtra in circina
tione, &
meridiana, & ſeptentrionali parte, tunc ex ſignis his quatuor per centrum medium decuſ-
ſatim lineæ ab extremis ad extremas circinationes perducendæ.
ita Auſtri, & ſeptentrionis habebitur
octauæ partis deſignatio.
Reliquæ partes dextra tres, & ſiniſtra treshis æquales diſtribuendæ ſunt in
tota rotunditate, ut æquales diuiſiones octo uentornm deſignatæ in deſcriptione.
Poterat Vitr. hæc facilius dicere, nam inuenta linea meridiana poterat dicere lineam meridianam eſſe de-
cuſſandam alia linea, quæ oſtendet orientis, &
occidentis uentorum regiones, inde duas lineas alias ducen-
das, quæ circinationis lineam in alias æquas partes quatuor ſecent, unde aliæ uentorum regiones collocari poſ
ſint.
Sed quia uoluit uentorum regiones per medium ſecari, uerbi gratia ſignum Auſtri & Euri recta linea in
circinatione coniungi, eandemq́;
lineam in medio ſecari linea alia, quæ a circinatione per centrum ad partem
2220 oppoſitam ducatur, ideo ſumpſit ſextamdecimam partem totius circinationis, ut inde ſequatur, quod dicit.
Tvm per angulos inter duas uentorum regiones, & platearum, & angiportorum uidentur debere
dirigi deſcriptioues.
His enim rationibus, & ea diuiſione excluſa erit ex habitationibus, & uicis uen
torum uis moleſta.
cum enim plateę contra directos uentos erunt conformatæ, ex aperto cœli ſpatio
impetus, ac flatus frequens concluſus in faucibus angiportorum, uehementioribus uiribus peruagabi-
tur, quas ob res conuertendæ ſunt ab regionibus uentorum directiones uicorum, uti aduenientes ad
angulos inſularum frangantur, repulſiq́;
diſsipentur.
Ex diagrammate facile intelligetur, quod Vitr. hoc loco, & inferius etiam dicet, quare duas deſcriptio-
nes poſuimus, alteram qua linea meridiana inuenitur, alteram, qua in octo partes uentorum regiones diſtri-
buuntur &
ſunt numeris III. & IIII. notate. A est centrum ubi Gnomon collocatur, A F. est Gnomon,
3330 A C.
umbra antemeridiana. A B. umbra poſtmeridiana. D. decuſſatio. D E. linea meridiana. in altera
deſcriptione.
F D. est linea meridiana. K F. uel F I. pars ſextadecima. Per angulos igitur,qui ſunt inte
duas uentorum regiones diriguntur uiæ, uici, plateæq́;
ita enim fiet, ut flantibus uentis eorum ſpiritus frangan
tur in angulis inſularum, id eſt priuatarum domuum:
Romani enim priuatas domos ſeiunctas constituebant,nec
coniunctas communibus parietibus eſſe uolebant, ideoq́;
eas inſulas uocabant.
Fortasse mirabuntur ij, qui multa uentorum nomina nouerunt, quod a nobis expoſitum ſit tan
tummodo octo eſſe uentos.
Siautem animaduerterint orbis terræ circuitionem, per Solis curſum,&
Gnomonis equinoctialis umbras, ex inclinatione cœli ab Eratoſthene Cyreneo, rationibus mathema
ticis, &
Geometricis methodis eſſe inuentam ducentorum quinquaginta duummillia ſtadiorum, quæ
fiunt paſſus ſemel &
tricies millies mille & quingenties mille, huius autem octaua pars, quam uentus
tenere uidetur, eſt ter millies mille, &
noningenties trigeſies ſepties mille, & quingenti paſſus, non de-
4440 bebunt mirari ſi in tam magno ſpatio unus uentus uagando inclinationibus, &
receſsionibus uarieta-
tes mutatione flatus ſaciat.
Obiectioni reſpondet Vitr. non aſpernendæ. Quæri enim poterat cur cur plura uentorum nomina regio-
nesq́;
a maioribus inuentæ ſint,ipſe tamen octo tantum poſuerit? Quare ne dubitemus amplius, reſpondet hunc-
in modum.
Non est mirum ſi magno ſpatio peruagando uentus unus ceſſatione, redituq́; multas faciet uarie-
tates mutationum, è quibus diuerſa nomina ſortiatur, nam ualde lata est uenti cuiuſque regio, unde fit, ut di-
uerſi arctiori ſpatio uentos ſeiungant pluresq́;
ex uno faciant, quod & nautæ commoditate quadam fecere,
duoq́;
& triginta nomina uentorum poſuere. Sed quæri poteſt quam magnum ſit illud ſpatium, quod uentus
unus tenet.
Reſpondetur octauam eſſe orbis terrarum partem, quæ eſt paſſuum 3937500. cum igitur uenti
mutationem capiant ex immenſo fere ſpatio, aut propter oppoſitos montes, aut ob terræ altitudinem,ſiue ha-
5550 lituum exceſſu &
defectu, ſiue aliam ob cauſam, non est quod miremur, ſi a lateribus octo prædictorum uen
torum alij poſiti ſunt, quos Vitruuius numero quatuor &
uiginti eſſe dicit. Sed unde illud quod octaua pars
orbis ſpatium tenet paſſuum 39037500.
id obſeruaſſe Eratoſthenem Cyreneum dicit, qui rationibus mathe-
maticis, &
Geometricis methodis orbis terræ circuitionem inuenit eſſe paſſuum. 31500000. rationes autem
mathematicas &
Geometricas, quas intelligimus cum per Solis curſum, & Gnomonis æquinoctialis umbras
ex inclinatione cœli inueſtig auerit orbis circuitionem, quod hoc modo tentauit.
loca duo in Aegypto nota con-
ſtituit Eratoſthenes, Syenem, &
Alexandriam, quæ fere idem habent meridianum, uellongitudinem eandem,
&
ab interuallo inter utr anque ciuit atem poſito, totius orbis magnitudinem argumentatus est, erexit Gno-
monem Alexandriæ, &
in meridie cum Sol cancri ſignum ingreditur, duos Solis radios conſider auit, alterum
6660 ſupra Syenem ad perpendiculum cadentem, ea enim ciuitas ſub æſtiuo circulo ponitur, alterum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index