Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33 1
34 2
35 3
36 4
37 5
38 6
39 7
40 8
41 9
42 10
43 11
44 12
45 13
46 14
47 15
48 16
49 17
50 18
51 19
52 20
53 21
54 22
55 23
56 24
57 25
58 26
59 27
60 28
< >
page |< < (3) of 412 > >|
353PRIMVS. ritates: non putaui prætermittendum, quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi ederem.
Pacatis rebus tranquillè urbs agebat: Sed uirtus irrequieta Principis domi contineri non poterat ocioſa,
quin ad pacis ſtudia conuerſa, urbem magnificentia ædificiorum ornaret, lætareturq́;
quod marmoream,
ex lateritia stratam relinqueret.
ut merito Principis uoluntati quiſque contenderet, quamprimum egregiè ſa
tisfacere.
unde Vitr. incæptum iampridem opus, ac patri Auguſti promiſſum, filio tandem præſtet.
Ideo quod parenti tuo de eo fueram notus, ut eius uirtutis ſtudioſus. Cum autem concilium cœ-
leſtium in ſedibus immortalitatis eum dedicauiſſet, &
Imperium parentis in tuam poteſtatem tranſtu-
liſſet, illud idem ſtudium meum in eius memoriam permanens, in te contulit fauorem.
Siutrei, ita & amicitiæ paternæ hæredes filij eſſe debent, æquum putat Vitruuius, ut Auguſtus non ingra
1110 tum habeat eius erga ſe ſtudium:
quod multo ante in patrem contulerat: non ſolum propenſam animi uolunta
tem ſe habuiſſe erga Cæſarem:
Sed & beneficijs deuinctum, & ab Auguſto dignitatibus ornatum ſe dicit; quo
fit, ut honeſtior, &
iuſta magis cauſa extiterit dedicationis. inquit igitur.
Itaque cum M. Aurelio, & Publio Minidio, & Gn. Cornelio ad apparationem baliſtarum, & ſcor
pionum, reliquorumq́;
tormentorum refectionem fui præſto, & cum eis commoda accepi: quæ cum
primo mihi tribuiſti:
recognitionem per ſororis commendationem ſeruaſti.
Militaſſe Vitruuium uel exercitum ſequutum fuiſſe, ex eo quoque loco dignoſcitur, ubiin octauo libro lo-
quitur de proprietatibus nonnullorum locorum &
fontium Cap. I I I I. cum dicit. #C. Iulius Maſsiniſſae fi-
lius, cuius erant totius oppidi agrorum poſſeſsiones cum patre Cæſare militauit.
#Is hoſpitio meo eſt
uſus, ita quotidianum conuictu, &
reliqua. Præfuit apparatui bellico, refectioniq́; tormentorum: quod qui-
2220 dem quanti faciendum erat, ex.
X. libro. facile dignoſcitur: eoq́; loci differo explicare, quid baliſtæ, quid
ſint ſcorpiones:
ne ordo ſcientiæ præuertatur. In aliquibus codicibus legitur, P. Numidico, uel Numidio,
in aliquibus.
L. Muſſidio, memini me in quodam numiſmate de L. Muſſidio legiſſe ipſum monetæ cudendæ præ
fuiſſe.
Quis ſit hic modo ſcire parum refert.
Cum ergo co beneſicio eſſem obligatus, ut ad exitum uitæ non haberem inopiæ timorem: hæc tibi
ſcribere cæpi;
quod animaduerti multa te ædificauiſſe, & nunc ædificare. reliquoq́; tempore, & pu-
blicorum, &
priuatorum ædificiorum pro amplitudine rerum geſtarum; ut poſteris memoriæ trade-
rentur, curam habiturum, conſcripſi præſcriptiones terminatas, &
eas attendens, & antefacta, & fu
tura qualia ſint opera, per te nota poſſes habere:
nanque his uoluminibus aperui omnes diſciplinæ
rationes.
3330
Octauia Auguſti ſoror Vitruuium commendauerat Auguſto fratri: ea commendatione Auguſtus recogno-
uit Vitruuij studium erga patrem ſuum, commoda, &
honores illi propterea contulit: & beneficijs eum de-
uinxit:
unde cum non timeret ſenij paupertatem, tantam nactus occaſionem ſcripſit de Architectura, præce-
ptaq́;
diſperſa & fuſa tanquam membra in corpus unum redegit: & principi ædificationi dedito dedicauit:
unde, ut dixi, & gratitudinem, & iudicium mirum oſtendit.
Conſcripſi præcriptiones terminatas, ut eas attendens, & antefacta, & futura qualia ſint opera, per
te nota poſſes habere.
Vtinam temporib. noſtris id obſeruarent ædificantes: & multo ante animo prouiderent qualia futura,
&
quos effectus habitura eſſent opera. Siquidem inditium hoc eſſet præhabitæartis: nec res ullas temerè ag
grederentur.
Qui uero negant præuideri poſſe animo. quicquid inde opere futurum eſt, neſciunt proſecto quid
4440 ars, quid uſus, quid diligentia præſtare poſſit.
Sed nos adreliqua πpoλoyóμεva. quæ quoniam Vitruuianis
uerbis continentur;
ea Dei Opt. Max. implorato auxilio aggrediemur.
Architectura eſt ſcientia plurib. diſciplinis, & uarijs eruditionib. ornata: cuius iuditio probantur
omnia, quæab cæteris artib.
perficiuntur opera. Architecturæ nomen a principatu deductum eſt, quem
tenet inter artes omnes illa notitia:
cui nomen huiuſmodi impoſitum eſt. Plato enim Architectum præeſſe in-
quit his, qui artib.
utuntur: unde nec faber eſt, nec cerdo, nec ædificator, nec ſepar atim artifex ullus: ſed
caput, præſes, iudex, dirctor artificiorum, artificumq́;
omnium. Siquidem non ante Architecti nomen ſibi
uendicare potuit, quam multa, &
uaria eruditione, & doctrina imbutus fuerit: multarum artium ſecreta
dignouerit:
ſubtiles diuerſarum notitiarum rationes perpenderit. Cum igitur præſit: nil aliud agit, quam do
cere, demoſtrare, diſtribuere, deſcribere, præcipere, &
iudicare, quibus muneribus elucet maximè Ar-
chitecturæ dignitas, ſapientiæ proxima inter artes, tanquàm heros præcipua quædam, &
inſignis. Sola
5550 enim artefactorum rationes inquirit:
ſola abſtruſas, & abſconditas res inueſtigat: ſola certiorum ſcientia
rum particeps eſt Arithmeticæ ſcilicet, &
Geometriæ ſine quibus uilis eſt ars omnis, & abſque dignita-
te.
inquit igitur. Architectura eſt ſcientia. # Et ſcientiæ nomine notitiam, & præceptorum multorum
quandam quaſi comprchenſionem mtelligit ad certum finem tendentium.
Scientia ergo generis locum tenet
in hac diffinitione:
quare adhuc communis eſt ratio Architecturæ: cum igitur diffinitio id præſtare debeat; ut
uim, &
naturam rei, de qua agitur, explicet: adduntur præter genus diſcrimina quædam: quæ planius rem
declarant, &
certius eam præfiniunt, ſecernuntq́; ab alijs rebus. ea Junt huiuſmodi. # Plurib. diſciplinis,
&
uarijs eruditionib. ornata. # Nam his conditionib. ſeiungitur Architectura ab ijs notitijs: quæſepara
tim aſenſibus profectæ, experientia quadam comparantur;
& uſu, manuumq́; tractatione ex uiſu perficiun-
tur:
Sed & adhuc fuſior, quam par eſt, Architecturæ diffinitio: nam & Oratoris, & Medici, & aliæ mul-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index