Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
41 9
42 10
43 11
44 12
45 13
46 14
47 15
48 16
49 17
50 18
51 19
52 20
53 21
54 22
55 23
56 24
57 25
58 26
59 27
60 28
61 29
62 30
63 31
64 32
65 33
66 34
67 35
68 36
69 37
70 38
< >
page |< < (12) of 412 > >|
4412LIBER ſigna altera methodum curandi oſtendat, uictu, medicamentis, manu. quœ omnia diligentißime a medicis
cractata ſunt.
Ivra quoque nota habeat oportet ea; quæ neceſſaria ſunt ædificijs communibus parietum ad am-
bitum ſtillicidiorum, &
cloacarum, & luminum. item aquarum ductiones & cætera, quæ huiuſmodi
ſunt, nota oportet ſint Architectis, uti ante caueant, quàm inſtituant ædiſicia, ne controuerſiæ factis
operibus patribus familiarum relinquantur.
& ut legibus ſcribendis prudentia caueri poſsit, & lo-
catori, &
conductori. namque ſi lex peritè fuerit ſcripta, erit, ut ſine captione uterque ab utro-
que liberetur.
Declarat hoc loco Vitr. eam partem, quam ſupra dixit pertinere ad fidelitatem & œquitatem Architecti:
1110 dico igitur eam philoſophiæ partem, quæ rectè uiuendi normam prœſcribit de diuerſis bonorum generibus per-
tractare, inter quœmorum uirtus in ratione poſita, uel in ea parte, quœ rationi paret collocata eſt, ubi de af-
fectibus humanis agitur, de animœ uiribus, in quibus inſunt affectiones, de habitibus earum facultatum, ſiue
medij, ſiue extremi ſint, de libera uoluntate, de electione, de conſilio, de appetitionibus, in quibus cupiditas
inest, &
iracundia: tractat de ijs, quœ uirtutes cum non ſint, uirtutum initia, uel imitationes, uel ſimilitudines
ſunt.
propter quœ homines ſibi faciunt ſatis, poſtea proximos intuentur, tanquam ſuæ familiæ, aut uniuerſæ ad-
miniſtrationis partes.
in familia uerò domini & ſerui, mariti & uxoris, patris & filiorum officia quœrit,
ordine, &
diſtributione, & uſu omnia ornat. ſed in ciuili, & publica adminiſtratione ſiue uno, ſiue pluribus
agatur, ſapientes proſpicit eſſe rationis loco in Rep.
milites iracundiœ, artifices cupiditatis. ex prudentibus
duces, magistratibus ſacerdotes, ſenatores, iudices creantur.
in quib. ciuilis ratio innititur; ab ipſis enim con-
2220 duntur leges, &
obſeruationes earum proficiſcuntur. nam nil aliud eſt ciuile ius, quàm quod, a ſingulis ciuita-
tibus ex propoſito ſuœ adminiſtrationis fine constituitur.
cuius ſumma ex pandectarum libris, unde & nomen
deductum, colligitur;
unde ſub primo titulo principia, ſub ſequenti iudicia, ſub tertio Res continentur, inde
Hypothecationes, testamenta, cum ijs, quœ ad teſtamenta pertinent:
poſtea multi poſſeſſionum & bonorum
tituli continentur;
operum nouorum nunciationes, damniq́; infecti, & pro œdificijs dilapſis, & eorum inſidijs,
&
de aqua pluuia arcenda, de publicanis, donationibus, manumiſſionibus. Liberaliq́; cauſa, tum de domi-
nij, &
poſſeſſionis acquiſitione, deq́; his, qui iudicati, uel in iure confeſſi ſunt. de bonorum detentionibus, &
ne quid in fraudem creditoris fiat, interdicta, exceptiones, temporum prolixitates, &
actiones, ultimo ſtipu-
lationes, fideiuſſiones, acceptilationes, &
titulos illos ad municipales, de decurionibus, & muneribus, de publi-
cis operib.
nundinis, pollicitationibus, cognitionibus, cenſibus, uerborum ſignificationibus, iuris regulis. ſed
3330 quid ommia recenſeo;
quid adducam pontificium ius? cum ſatis plus iuſto fortaſſe ea ſint dicta. Architecto in-
terim ea neceſſaria;
quœ ad euitandas lites, & contentiones pertinent. arbiter enim ſæpè, uel conſultor loca-
tionum, &
conductionum eſt Architectus: quare iuris peritum, & prudentem eſſe oporte† ſunt & communes
parietes, &
ſtillicidia, & cloacœ, & lumina: quarum rerum ratio ita abſoluenda, ut nullum damnum proxi-
mis inferatur, id legibus cauetur, eas leges dignoſcere opus eſt, ne iniuria, damnum, uel incommodum cui-
quam afferatur.
Ex Aſtrologia cognoſcitur oriens, occidens, meridies, ſeptentrio, & cœli ratio, æquinoctium,
ſolſtitium, aſtrorum curſus:
quorum notitiam ſiquis non habuerit horologiorum rationem om-
nino ſcire non poterit.
Inter præcipuas Architecturæ partes, una eſt, quœ Gnomonice dicitur, quœ adradios, & umbras pro ho-
4440 rarijs confic iendis pertinet;
iucunda, & commoda quidem pars illa quemadmodum nono libro continetur, ubi
&
alia quoque pars expeditur, quœ ad Anaphoras, & interualla ſyderum, & ſtellarum ſpectat: licet om-
mittantur illa, quæ iudicia continet, &
geniturarum rationem, quœ curioſis relinquitur. non enim minus
dubia, quàm inutilis eſt:
ad gnomonicenigitur referenda eſt Architecto notitia Aſtrologiœ, quam habuiſſe
Vitr.
ſatis apertum est ex nono libro.
Cvm crgo tanta hæc diſciplina ſit condecorata, & abundans eruditionibus uariis, ac plurib. non
puto poſſe iuſtè repente ſe profiteri Architectoss, niſi qui ab ætate puerili his gradib.
diſciplinarum
ſcandendo, ſcientia plurium literatum, &
artium nutriti peruenerint ad ſummũ templũ Architecture.
Enumerauit hactenus quœ ſunt neceſſaria Architecto, rationem deinde cur ita ſit exponit, nunc animad-
uertendum prœceptum, ex dictis affert, non poſſe repente Architectum prodere quempiam:
ſed oportere, a
5550 teneris aſſueſcere, ſiquis ad ſummum Architecturæ apicem peruenire uoluerit:
quàm uerò uerum ſit nihil eſſe
prius laudandum, quàm quid ſit cognitum habeatur, manifestum eſt ex his, quœ hactenus dicta ſunt.
nullus
enim dignè Architecturam laudare potuiſſet, qui &
uim, & proprietatem illius antè non cognouiſſet, & ſi
ineptè id aggreſſus fuiſſet;
aut id agere neſciuiſſet; aut fides illi non fuiſſet adhibita. ac tandem cum ab eo ra-
tio quœſita eſſet, uel aufugiſſet, uel ſibi contrarius, tanquam ignorans fuiſſet.
At experiamur modo nos an
cum dignitate Architecturam commendare poſſimus.
maximè certe, ac primum cognitio, inde experientia
nobis perſequenda eſt.
nam cognitione, & iudicio. Architectura merito cum ſapientia, & prudentia conferri
poteſt;
exercitio autem & operè inter artes tanquam heroica uirtus elucet. diuinum ſanè eſt rerum cauſas,
diſciplinas pulcherrimas, abſtruſas rationes doctrinarum explicare.
Admirandum uerò rudes homines ad
cultum, &
diſciplinam congregare, ſecuros, & tranquillos mœnibus, & munitionibus tueri, & poſtea qua-
dam ui naturæ illata rupes &
ſaxa demoliri, montes perfodere, ualles implere, paludes exſiccare, naues con-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index