Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of figures

< >
< >
page |< < (187) of 412 > >|
219187QVINTVS.
De conformatione theatri facienda. # Cap. VI.
I Psivs autem theatri conformatio ſic eſt facienda, uti quam magna futura eſt perimetros
imi, centro medio collocato circumagatur linea rotundationis, in eaq́;
quatuor ſcriban-
tur trigona paribus lateribus, &
interuallis, quæ extremam lineam circinationis tangant,
quibus etiam in duodecim ſignorum cœleſtium deſcriptione Aſtrologi ex muſica conue
nientia aſtrorum, ratiocinantur.
Ex his trigonis cuius latu s fuerit proximum ſcenæ, ea regione, qua
præcidit curuaturam circinationis, ibi finiatur ſcenæ frons, &
ab eo loco per centrum parallelos li-
83[Figure 83] nea ducatur, quæ diſiungat proſcenij pulpitum, &
orcheſtræ regionem, ita latius factum fuerit'pul-
pitum, quàm Græcorum, quod omnes artiſices in ſcenam dant operam, in orcheſtra autem ſenato-
rum ſunt ſedibus loca deſignata.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index