Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (68) of 412 > >|
Quod planis areis ad habitandum multitudo magna recipinonpoſſet, ad altitudinem ædificiorum peruen-
tum
est, ut quod in plano fieri non poſſet, id in alto commode fieret.
Quare cum populares domus communi lo-
co
conſtruebantur, lege cautum erat parietes maiori craßitudine ſeſquipedali non eſſe, ne craſſitudo parietum
maiorem
aream occuparet.
Siigitur uoluiſſent lateritios parietes conſtruere, oportuiſſet duplici, uel triplici
ordine
lateron parium uſos fuiſſe, quoniam ſiminori ac ſimplici unicoque latere erexiſſent, non potuiſſent am-
plius
, quam unamhabere contignationem;
debiles enim crudilateres ſunt, nec poſſunt ſustinere onera: popu-
1110 lus autem Bomanus in altitudinem habitabat ob angustiam areæ, ideo leges non patiebantur lateritios eſſe
parietes
, quoniam maiorem aream occupabant.
parietes ergo quidomum circundabant non erant lateritij.
quæ res effecit, ut non adeo pulchrè eſſent populares domus, & propter multas contignationes, & materia-
tiones
, quibus utebantur, ut in altitudinem erigerent domos ſuas, ignibus erant ſubiectæ.
Hinc Nero inex-
tinguibilem
ſane ignem Romæ excitauit, nec extingui potuit, niſi maiori parte urbis abſumpta.
Hinc Vitr.
{ Niſi diplinthij aut triplinthij } ideſt duorum, aut trium ordinum planorum, uel in corij latitudinem inſtra-
torum
:
plinthus enim laterem ſignificat, nos quoque craßitudinem parietum duorum uel trium quadrello-
rum
dicimus:
parietes autem nostri, quoniam eos ex coctis lateribus ducimus, ideo firmißimi ſunt ſi unius &
dimidij
, uel duorum laterum ſunt.
Illud autem obſeruandum eſt hoc loco. Vitruuium populares domus hic de-
ſcripſiſſe
per tranſcurſum, alibi de illis non meminit.
priuatas autem domos ciuium, & nobilium ſexto libro
2220 deſcribit.
{ Cæteri autem parietes ne ſpatia anguſtiora fierent. } Cæteros parietes intelligit eos qui habita-
tiones
distinguunt, &
in medianis partibus diſponuntur, nam ſupra de illis loquutus eſt, qui aream domus am-
biunt
, &
circumcludunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index