Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (70) of 412 > >|
10270LIBER quitur. Atque bæc de cædendi tempore. Demodo autem ſic. Addehis, quod multo fideliores putant fu
turas, ſi non statim proſternantur, uerum circumcidantur, ut stantes ſic areſcant.
Quin & abietem arborum
alioquin contra humoris contagionem haud quaquã firmiſſimam, ſi Luna decreſcente decorticetur, futuram
affirmant, ut aquis non corrumpatur.
Sunt qui attestentur, robur, & quercum graues materias, quæ aquis
natura ſubſidant, ſi circundantur uere primo, &
post amiſſam frondem prosternantur, reddi ut aquis ad diẽ
uſque nonageſimum adnatent.
Alij amplius concidiſtantis arboris craſſitudinem iubent ad mediam uſque me
dullam, quo ſanies, &
malus ſuccus ſtillando effuſius depleatur. His addunt ne ullam ſternas arborem do-
landam, aut ſecandam ante ſuos editos fructus, &
ſeminis maturitatem. perciſam inde arborem ut præſertim
quæ fructum ferat, nudari penitus cortice admonent oportere, nam facile quidem ſub libro dum cortice opertæ
1110 ſtent, contaminantur.
Nunc de cæſæmateriei cuſtodia, ac lenitione, deque aduerſus futuros morbos re-
medijs, atque apta collocatione dicendum.
Cæſam materiam habere conditam oportet loco ubi graues ſo-
les, &
aeres uentorum afflatus non appellant, & præſertim quæ ſponte dantur, umbra penitus conteſtas eſſe
oportet.
Quin & buius gratia fimo illinitæ maxime bouillo, ueteres Architecti obſeruarunt. id ea de re fieri
Theophraſtus diſſerebat, quod circumcluſis egreſſibus, concreta pituita, immodicaq́;
uaporum uis per me-
dullam ſenſim instillet, atque reſpiret;
quo fit ut cætera ligni ſiccitas ſicciſcendo coæqualibus condenſetur; ſtan
tes item cacumine, quàm inuerſo commodius ſiccari arbitrantur.
Tum & contra uetuſtatem, ac futuros mor
bos uana adhibeant remedia.
Theophraſtus defoſſam materiem multo denſari arbitratur. Cato iubet cæſam
materiem amurca illiniri, quo a tinea, &
carie immunis ſit. Quæ aquis, & mariuitientur, pici tutari in prom
ptu eſt.
Referunt & ligna, quæmacerata ſint amurca, nullo fumi tædio ardere. Ad labyrintbum Aegy-
2220 ptium poſitas eſſe trabes ex ſpina Aegyptia incoctas oleo ſcribit Plinius.
Viſco inquit Theophrastus illitam
materiam non ardere, Neque hoc prætermittam.
Extat apud Gellium ex annalibus Quinti Claud. turrim li-
gneam ad Pyreum, quod eam Archelaus Mitridatis præfectus multo alumine obliniſſet, Sylla oppugnante
minime arſiße.
Sunt præterea quæ modis uarijs denſentur, & contra tempestatum iniurias corroborentur.
Nam citream quidem materiem condunt terra, & illiniunt cæra, imponuntq́; aceruis frumenti ſeptenis die-
bus, totidem intermiſſis.
Quo fit ut cum firmior, tum & ad opus commodior reddatur. Mirum enim in
modum ponderi detrabitur.
Hancipſam etiam ſiccatam mari duritiem acquirere affirmant. ſpißam & incor
ruptibilem Caſtaneam aquis maris purgari constat.
Ficum. Aegyptiam ſcribit Plinius ſtagno immergunt, ut
ſiccetur, atque læuigetur.
nam ea quidem prius aquis ſubſidit. Nostros fabros lignarios uidemus aquis, &
3330&
luto ſubmerſam, qua præſertim torno utuntur, materiam ſeruare dies triginta, quod maturius exſicca-
tam, &
fieri ad omnes uſus habiliorem putant. ſunt qui affirmant materiem quam ( ſi adhuc uiret) defodias
in bumido æternam eſſe:
ſed ſiue defodias, ſiue illitam lucisve conditam ſerues, banc in ſententiam periti om-
nes conueniunt, ut niſi poſt trimeſtre tangi curent:
Denſari enim, & quandam quaſi maturitatem firmitatis
imbuiſſe oportet priuſquam in opus producatur.
ſic habitam iubet Cato eximi, produciq; ad Solem Luna de-
creſcente, &
post meridiem, decreſcentisq́; Lunæ ipſius quatuor proximos dies, quibus plena fuerit, impro-
bat, admonetq́;
ne austro flante educatur, & cum eduxeris cauendum ne trahas per rorem, ne ue rorulen-
tam, aut gelidam, aut non uſque quaque ſiccam doles, aut profindas ſerra.
His expeditis de uſu, natura, &
potestate arborum dicam.
Materiem uiſus est putaſſe Theophraſtus: non ante triennium bene exſiccatam
fore ad aſſeres præſertim &
ualuarum uſum. operi ædificiorum commodiſſimas putant arbores has, cerrum,
quercum, robora, æſculum, populum, tiliam, ſalicem, alnum, fraxinum, pinum, cupreſſum, oleaſtrum, oleam,
4440 castaneam, laricem, buxum.
& cedrum. Item & bebenum, & item uitim. Sed his omnibus uaria est natu-
ra, &
proinde uarijs uſibus accommodandæ, nam aliæ ſub diuo cæteris præstant, aliæ in umbra ſeruantur, aliæ
nitent aere, aliæ dureſcunt inter aquas, &
defoſſæ æterniores ſunt. Iccirco bæ laminis, aſſeribus, ſculpturis,
inteſtinisq́;
operibus, alteræ tignis, & trabibus, reliquæ ſubdiualibus pauimentis ferendis, & operimentis
habendis exiſtunt firmiores, &
præſertim alnus fluuialibus, & palustribus palationibus fundamentorum om
nes exuperat, &
humoris patientiſſima eſt. Eadem in aere, & ſolibusnon durat. Contra, æſculus impatiens.
eſt bumoris, vlmus aere, & in propatulo denſatur, alibi panditur, & non perſistit. Picea & item pinus ſi
terra obruantur æterna ſunt.
At robur quidem ſpiſſa, & neruoſa ſit, & denſa, mmutisq́, foraminibus prædi-
ta humorem non reccipiens terrenis quibusq́;
ædiſicationibus perquam aptiſſima eſt, maximeq́; poſita ut fe-
rat pondera erit.
tum quidem pro columna admodum ualidiſſima. Verum huic natura; cum tantam immiſe-
rit duritiem, ut perterebrari nequeat niſi madefacta, tamen affirmaut ſupr a terram eſſe inconſtantem, &
ri-
5550 moſam fieri, &
contorquere ſe ſe; eandemq́; etiam aqua marina facile corrumpi. id oleæ, & ilici, & oleaſtro,
quæ cæteris in rebus cum robore conueniunt, non accidit, ut aquis eommacerentur.
Quercus nullo ſenio con-
ficitur, quia intimum ſuccoſa eſt, &
propè uti uirens ſit. Fagum item, & iuglandem aquis non uſque corrum
pi, &
inter principales, quæ diffodiantur annumerant. ſuber item ad uſum columnarum, & pinus ſilueſtris,
&
morus, & acer, & vlmus non inutiles ſunt. Trabeationibus, & tignis aptam putat Theophraſtus nu-
cem euboicam:
quod ea quidem antequam rumpatur, ſonitu ſignum det. Exq́; eo factum olim, ut ex balneo
apud Antandrum, qui inerant omnes incolumes ab ruina tectorum ſecuta effugerint, ſed omnium optima
abies.
Nam cum proceritate, & amplitudine primaria ſit, tum rigore naturali contenta non facile oneribus
preſſantibus flectitur, ſed directa, inuictaq́;
permanet. Adde quod facilis est & parietibus ſuo pondere non
moleſta.
Huic uni plurimæ adſcribuntur laudes. plures de ſe præſtare utilitates affirmant. Vnum tamen illi
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index