Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (74) of 412 > >|
10674LIBER aerem ſonorum effectorem, non continet, Vnde Muſicorum inſtrumentorum uentres ex Abiete non conficies,
tabellas autem illis ſuper impoſitas commode facies, aer enim in cauitatibus in ſtrumentorum incluſus per eas,
ut potè raras, cum ſono ſuauiter exit, ex hoc item ligno ſigilla ne facito, quia paruos angulos non admittit.
Ra
ritas enim, &
mollities angulos paruos eſſe non ſinit. Cum uero meatus babeat multos, facile admittit ſordes,
unde ſigna craſſa, rudia, &
quæfacile deturpantur apparent, ſed nos ad Vitr.
Ex ea autem antequam eſt exciſa, quæ pars eſt proxima terræ, per radices excipiens ex proximi-
tate humorem, enodis, &
liquida efficitur, quæ uero eſt ſuperior uehementia caloris eductis in aere
per nodos ramis, præciſa alte circiter pedes xx.
& perdolata propter nodationis duritiem dicitur eſſe
fuſterna.
1110
Siex calore rigor, certe ex bumore mollities proficiſcitur: liquida igitur & enodis eſt abies propè terram
ex proximitate humoris:
rigens autem, & nodoſa procul a terra ex uehementia caloris, ſed nodoſa, non adeo
eſt utilis.
Ima autem cum exciſa quadrifluuijs diſparatur, eiecto torulo ex eadem arbore ad inteſtina opera
comparatur, &
ſapinea uocatur.
Pars ima humore pingui concreta ad opera quæ ex lignis fiunt, quæ inteſtina nominantur, commode com-
paratur, cum quadripartitum habet uenarum curſum, ut ait Plin.
obſeruatum est in Abiete præciſa uenas
diuerſo modo poſitas collocari, aut enim ſimplici, &
unico uenarum ordine conſpicitur, aut duplic, aut etiam
quadripartito:
excurrunt enim uenæ interdum unico fluxu, interdum gemino, perinde ac ſi digitis alterius ma-
nus, digiti alterius tranſuerſarij ponerentur, aliquando &
quadruplex ſuper impoſitarum uenarum, & tranſ-
2220 uerſe poſitarum curſas cernitur, craticis, aut retis in modum:
cratici aut reti ſuperpoſitæ. Vnde apud Theo-
phrastum corrupte legitur libro quinto monozous, dizous, &
tetrazous, facile enim. ρ litera in ζ transferri
potuit, quare ex Vitr.
& Plinio monorous, & dirous, & tetrarous facile emendari poteſt, unde diffluuij,
quadrifluuij, ſoliflui, uel ut ait Plinius duplicis, quadripartiti, &
ſimplicis uenarum curſus, nomina profecta
ſunt:
Eiecto igitur torulo cum medulla, (quæ eſt pars a cortice tertia) pars ima quæ quadrifluuis diſparatur,
optima eſt ad opera inteſtina, &
uocatur ſapinea. Niſiforte uerum ſit quod obſeruatum est. abietem primis
annis creſcendo augere uenarum numerum, ita ut a ſimplici ordine uenarum, quem primo anno ostendit, alium
tranſuerſum ſuper eas ſequenti anno facit, &
ita ad quartum annum uenarum ordines auget, ita ut hanc eſſe Vi
truuij ſententiam crediderim.
V nde Plin. lib. xvi. cap. 42. Firmißima ad tectum abies. Eadem ualuarum
repagulis et ad quæq;
libeat inteſtina opera aptiſſima ſiue Græco, ſiue Campano, ſiue Siculo fabricæ genere ſpe
3330 ctabilis ramentorum crinibus pampinato ſemper orbe ſe uoluens ad incitatos ruinarum raptus.
Eadem &
curribus maxime ſociabilis glutino in tantum ut findatur, antè, qua ſolida eſt, &
inferius, nauium malis an-
temnisq́ue propter leuitatem præfertur Abies.
Communio his pino, quæ aut quadripartitos uenarum curſus
bifidosq́ue habeat, uel omnino ſimplices ad fabrorum inteſtina opera medulla ſectilis optima, quadripartitis
materijs, &
mollior, quàm cæteræ: intellectus in cortice protinus peritis. Abietis quæ pars a terra fluit, eno-
dis est, Hacq́ue quam diximus ratione fluuiata decorticatur, atque ita ſapinus uocatur ſuperior pars nodoſa,
duriorque fuſterna.
Contra uero quercus terrenis principiorum ſatietatibus abundans, parumq́ue habens humoris, &
aeris, &
ignis, cum in terrenis operibus obruitur, infinitam habet æternitatem, ex eo quod cum tangi-
tur humore, non habens foraminum raritates propter ſpiſsitatem, non poteſt in corpore recipere liquo
rem, ſed fugiens ab humore reſiſtit, &
torquetur, & efficit, in quibus eſt operibus ea rimoſa.
4440
Glandifora Quercus est, altis innixaradicibus, magna ualde, & ramoſa, natura eius frigida, & ſicca, ut
pote terrena, ſed ſiccior aliquanto, quòd frigida, rectos habet meatus, ad lineam igitur ſcisſilis, dolabilis quo-
que, &
ſub terra diu cum steterit, nigreſcit ualde. plura eius genera, de quibus Plin. lib. xvi. Fortius lignum
Quercus habet, &
incorruptius inter glandiferas, procerior tamen, & craſſior caudice. Plinius autem inquit,
uiſam eſſe, &
annoſam quercum ui tempeſtatis euerſam, & iugerum ſoli amplexam. Sed ne erret quiſpiam
Herm.
in cor. notauit hæc de quercu. Plin. glandiferas arbores una uoce comprehendi poſſe negat, latino ſer-
mone, quemadmodum Græco poteſt Dryos, &
antiqua uoce ſaronos, a qua ſaroniacus ſinus, & ſaron in Ar-
cadia nemus trans Ladonem fluuium.
Quibuſdam ut Theodoro Gazæ Roboris appellatione contineri poſſe om-
nia ea gcnera uidentur, ſanè Græcis Dryos uocabulum etiam omne lignum ſignificat, unde gerandryon pro
5550 ueteri, &
ambuſta quacumque arbore accipitur, quaſi uetus ramale Perſicus: ergo roboris quaterna genera,
Quercus, Robur, Aeſculus, Cerrus, quæ Græcis illis reſpondeant, Hemeridi, Aegilopi, Haliphloe, Platiphyl-
lo, ut ſit Quercus Hemeris, Platiphyllos, æſculus, Aegilops Cerrus.
Sed nunquid haliphloeos robur ſignificet,
comper@um non habeo, Theophrastus certè Aegriamidryn appellat, quam noſtri Robur interpretantur.
&
infra.
Carinas nauium quernas ſubijci præcipiunt maxime triremibus: Abieti, aut Pino larici uocatæ ferru-
minari quercus non potest, inſociabili natura, quod bæc ſpiſſa corpore ſit, illæ textu raro.
Quidam quatuor ſu-
pradictis duas addidere ſpecies, fagum, &
ilicem; ſed toto genere diſtant, ut cognatæ potius, quàm congene-
res habendæ ſint.
Aescvlvs uero quod eſt omnibus principijs temperata habet in ædificijs magnas utilitates, ſed
ea cum in humore collocatur, recipiens penitus per foramina liquorem, eiecto aere, &
igni operatio-
ne humidæ poteſtatis uitiatur.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index