Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (27) of 412 > >|
5927PRIMVS. ctum, ita molleſcit, utin omne genus formæ faciliter fabricetur, & idem cum molle, & candens eſt, ſi
refrigeretur, tinctum frigida redureſcit, &
reſtituitur in antiquam proprietatem. Licet etiam conſi-
derare hæc ita eſſe, ex eo, quod æſtate non ſolum in peſtilentibus locis, ſed etiam in ſalubribus omnia
corpora, calore ſiant imbecilla, &
per hyemem etiam quæ ſunt peſtilentiſsimæ regiones, efficiantur
ſalubres:
ideo quod a refrigerationibus ſolidantur: Non minus etiam quod quæ a frigidis regionibus
corpora traducuntur in calidas non poſſunt durare, ſed diſſoluuntur.
quæ autem ex calidis locis ſub
ſeptentrionum regiones ſrigidas, non modo non laborant immutatione loci ualetudinibus ſed etiam
confirmantur, quare cauendum eſſe uidetur in mœnibus collocandis ab ijs regionibus quę caloribus
flatus ad corpora hominum poſſunt ſpargere.
1110
Philoſophatur Vitr. & multis argumentis probat calore, & frigiditate res ipſas immutari, ſumitq́; ra-
tioncm ab inanimis rebus, &
ab animatis, quæ omnia facillima ſunt. Sequitur autem ratio a temper atura cor
porum animalium ſumpta;
hinc auium, piſicium, terreſtriumq́; animalium naturas examinat: quæ omnia tan-
quam Architectus non tanquam Phyſicus percurrit.
Inquit autem.
Nanqve ex principijs, quæ Græci ςοτχτία appellant, omnia corpora ſunt compoſita, ideſt calo-
re &
humore, & terreno, & aere, & his mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium anima-
lium in mundo generatim qualitates.
Ergo in quibus corporibus exuperat è principijs calor, tunc in-
terficit, diſſoluitq́;
cætera feruore. Hæc autem uitia efficit feruidum ab certis partibus cœlum, cum
inſidet in apertas uenas pluſquam patitur è mixtionibus naturali temperatura corpus.
Item ſi humor
occupauit corporum uenas, imparesq́;
eas fecit. cætera principia, ut a liquido corrupta, diluuntur,
2220&
diſſoluuntur compoſitionis uirtutes. Item è refrigerationibus humoris uentorum & aurarum in-
funduntur uitia corporibus nón minus aeris, etiamq́;
terreni in corpore naturalis compoſitio augen-
do, aut minuendo infirmat cætera principia, terrena cibi, plenitate, aerea, grauitate cœli.
Sed ſi quis
uoluerit diligentius hęc ſenſu percipere, animaduertat, attendatq́;
naturas auium, & piſcium, & ter-
reſtrium animalium, &
ita confiderabit diſorimina temperaturæ. Aliam enim mixtionem habet ge-
nus auium, aliam piſcium, longe aliam terreſtrium animalium natura.
Volucres minus habent terre-
ni, minus humoris.
caloris temperate, & aeris multum. Igitur leuioribus principijs compoſitæ, fa-
cilius in aeris impetum nituntur:
Aquatiles autem piſcium naturæ, quod temperatæ ſunt a calido, plu-
rimum ex aeris &
terreni ſunt compoſitæ, ſed humoris habent oppido parum, quo minus habent è
principijs humoris in corpore, facilius in humore perdurant.
Itaque cum ad terram perducuntur,
3330 animam cum aqua relinquunt.
Item terreſtria, quod è principijs ab aere, caloreq́; ſunt temperata mi-
nusq́;
habent terreni, plurimumq́; humoris, quod a bundant humidæ partes, non diu poſſunt in aqua
uitam tueri.
Ergo ſi hæc ita uidentur, quemadmodum propoſuimus, & ex his principijs animalium
corpora compoſita ſenſu percipimus, &
exuberationibus, aut defectionibus ea laborare diſſoluiq́; in-
dicauimus, non dubitamus, quin diligentius quæri oporteat uti temperatiſsimas cœli regiones eliga-
mus, cum quærenda fuerit in mœnium collocationibus ſalubritas.
Expedita iam confirmatio est, & argumentatio, in qua ordo mirabilis est uiſus. ſequuntur inditia ſalubri-
tatis locorum ſumpta ab obſeruatione maiorum, quam quoque confirmat exemplo naturæ, inquit enim.
Itaqve etiam atque etiam ueterum reuocandam cenſeo rationem. Maiores enim è pecoribus im-
molatis, quæ paſcebantur in ijs locis, quibus aut oppida, aut caſtra ſtatiua conſtituebantur, inſpicie-
4440 bant iecinora, &
ſi erant liuida, & uitioſa prima, talia immolabant, dubitantes utrum morbo, an pa-
bulis læſa eſſent, cum pluribus experti erant, &
probauerant integram, & ſolidam naturam iecino-
rum ex aqua, &
pabulo, ibi conſtituebant munitiones. Si autem uitioſa inueniebant, inditio tranſ-
ferebant idem in humanis corporibus peſtilentem ſuturam naſcentem in ijs locis aquæ, cibiq́:
copiã,
&
ita tranſmigrabant & mutabant regiones, quærentes omnibus rebus ſalubritatem. Hæc autem fieri
uti pabulo ciboq́;
ſalubres proprietates terræ uideantur, licet animaduertere, & cognoſcere ex agris
Cretenſium, qui ſunt circa Pothereum flumen, quod eſt Cretæ inter duas ciuitates Gnoſon, &
Gor-
tynam.
Dextra enim, & ſiniſtra eius fluminis paſcuntur pecora, ſed ex ijs, quæ paſcuntur proxime
Gnoſon, ſplenem habent:
quæ autem ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem
ſplenem.
Vnde etiam medici quærentes de ea re, inuenerunt in ijs locis herbam, quam pecora ro-
5550 dendo, imminuerant lienes, ita eam herbam colligendo curant lienoſos hoc medicamento, quod
ctiam ἄ{στι}λ{ηυου} Cretenſes uocitant.
Ex cibo atque aqua proprietates locorum natura peſtilentes, aut ſalubres eſſe ex ueterum obſeruatione
probat Vitr.
Inſpiciebant ueteres in animalium iecinora cum ſalubritatem loci explorare uolebant, quando
autem ſtatiua castra obſidendis hoſtibus ponere, aut oppida uellent munire, inuentis iecinoribus illæſis ſatis
certum habere inditium ſalubritatis aeris putabant, atque ut iecinora ex pabulis, it a pabula ex aeris ſalubri-
tate conſiderabant;
maximam autem eſſe pabulorum, & aquæ uim naturali exemplo comprobat, ut ſatis
patet exemplo, è quibuſdam locis Cretæ deſumpto.
Aſplenium herba eſt vermi Scolopendræ quàm ſimilli-
ma, lienoſos ea curari dicit Vitr.
minuit enim lienis tumorem, immo & naturalem lienis magnitudinem ad eam
paruitatem deducit, ut oues, quæ eas in pabulis frequenter ſumant, liene carere uideantur, tanta uis est in
pabulo.
quis uero dubit at quin ex a quis etiam argumenta uera non ſumantur? Hoc quoque tempore Vitru-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index