Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
101
101 (69)
102
102 (70)
103
103 (71)
104
104 (72)
105
105 (73)
106
106 (74)
107
107 (75)
108
108 (76)
109
109 (77)
110
110 (78)
< >
page |< < (75) of 412 > >|
10775SECVNDVS
Aeſculus quoque glandifera eſt’, quæ quantum corpore eminet, tantum radice deſcendere dicitur, humo-
ris impatiens.
Cerrvs, ſuber, fagus, quod paruam habent mixtionem humoris & ignis, & terreni, aeris pluri-
mum, peruia raritate humores penitus recipiendo celeriter marceſcunt.
Vitruuius tam belle connumerat arborum uires, ut iam tædeat me aliorum dicta recenſere. ſequitur ergo.
Popvlvs alba, & nigra, item ſalix, tilia, uitex, ignis & aeris habendo ſatiatæ atque humoris tẽ-
peratæ, parum terreni habentes leuiori temperatura comparatæ, egregiam habere uidentur in uſu
rigiditatem;
ergo cum non ſint duræ terreni mixtione, propter raritatem ſunt candidæ, & in ſcul-
pturis commodam præſtant tractabilitatem.
Alnus autem, quæ proxima fluminum ripis procreatur,
1110&
minime materies utilis uidetur, habet in ſe egregias rationes, etenim aere eſt, & igni plurimo tem-
perata, non multum terreno, humore paulo.
Itaque quia non nimis habet in corpore humoris in
paluſtribus locis infra fundamenta ædificiorum palationibus crebre fixa recipiens in ſe, quod minus
habet in corpore liquoris, permanet immortalis ad æternitatem, &
ſuſtinet immania pondera ſtru-
cturæ, &
ſine uitijs conſeruat. Ita quæ non poteſt extra terram paulum tempus durare, ea in humore
obruta permanet ad diuturnitatem.
Eſt autem maxime id conſiderare Rauennæ, quod ibi omnia ope-
ra, &
publica, & priuata, ſub fundamentis eius generis habent palos. ulmus uero, & fraxinus maximos
habent humores minimumq́;
aeris, & ignis, terreni temperata mixtione comparatæ; ſunt in operibus
cum fabricantur lentæ, &
ſub pondere propter humoris abundantiam, non habent rigorem, ſed cele-
riter pandant, ſimul autem uetuſtate ſunt aridæ factæ, aut in agro perſectæ, qui ineſt in eis liquor
2220 ſtantibus, emoritur, fiuntq́;
duriores, & in commiſſuris, & in coagmentationibus ab lentitudine fir-
mas recipiunt catenationes
Populus ideo dicta, quia radice abſciſſa multitudo uirgultorum tanquam renaſcentis populi emittitur, cre-
ſcit maxime in inſulis Danubij.
Populi tria genera, alba, & nigra, & quæ Libica appellatur, minima folia,
&
nigerrima, fungisq́; enaſcentibus laudatiſſima. Mirũ in primis (inquit Plin.) id quod vlmo tiliæq́; & oleæ,
populo albæ, &
ſalici euenit, circum aguntur enim folia earum poſt ſolſtitium. Nec alio argumento certius
intelligitur ſydus confectum.
Salicis plura ſunt genera, aliæ virgas ſequacis ad uincturas lentitiæ, aliæ
prætenues uiminibus texendis ſpectabili ſubtilitate.
Rurſus aliæ firmiores corbibus, ac plurimæ agricola-
rum ſupellectili:
candidiores ablato cortice, Leuiq́; tractatu mollioribus uaſis, quàm ut e corio fiant, atque etiã
ſupinarum in delitias cathedrarum aptiſſima.
Tertium locum ei in æstimatione ruris Cato attribuit, prio-
3330 remq́;
quàm oliuetis, quàmq́; frumento, aut pratis: nec quia deſint alia uincula, ſiquidem genistæ, & po-
puli, &
ulmi, & ſanguinei frutices. & betulæ, & arundo fiſſa, & arundinum folia, ut in Liguria, & uitis
ipſa, reciſisq́;
aculeis rubi alligant, & intorta corylus. Mirumq́; contuſum lignum alicui maiores ad uincula
eſſe uires.
ſalici tamen præcipua dos. Finditur enim Græca rubens, candidiorq́; Amerina, ſed paulo fragilior;
ideoq́; ſolido ligat nexu. Tilia marem habet, & fœminam. differunt in hac re omni modo, namq́; & materies
maris dura, ruffiorq́;
, ac nodoſa, & odoratior. Cortex quoque craſfior, ac detractus inflexibilis, inter cor-
ticem &
lignum tenues tunicas multiplici membrana, e quibus uincùla tiliæ uocantur: tenuiſſimum corium
philliræ coronarum lemniſcis celebres antiquorumq́, honore.
materies teredinem non ſentit proceritate per
quam modica, uerum utilis.
Vitex arbor eſt, æstate & ſicco tempore folia, & flores emittit, Agnum caſtum
uocant, quoniam folia, ſuccus, &
flores caſtitatem inducunt, exſiccant enim & difflatus ſoluunt, naſcitur ta-
4440 men humidis locis.
Alnus miræ virtutis arbor, nota ſexto, & ſeptimo climate, dum uiret, non adeo ſciſſilis ut
abies, exſiccata magis ſcinditur.
expertum eſt eius folia recentia per cubiculos ſparſa pulices interficere. pin-
guis enim, &
tenax humor pullulantibus ineſt folijs, cui pulices cum adhærent, tanquam uiſco capiuntur, &
intereunt.
Vnde in aqua conſeruatum eius lignum ad annos ducentos creditum eſt binc ad palationes humi-
dis in locis aptiſſima eſt.
ſuper quibus tnrrium, ædificiorumq́; fundamenta iaciunt. Vnde Vitr. optime de ea
loquitur.
Vlmorum genera quatuor, ſed Græci duo tantum nouere. montoſam, quæ ſit amplior, campeſtrem,
quæ fruticoſa.
Italia Atinias uocat excelſiſſimis, & ex his Siccanas illis præfert. quæ non ſint riguæ. Al-
terum genus Gallicas, tertium nostrates, denſiore folio, &
ab eodem pediculo numeroſiore. At quartum
ſylueſtre, inter quas Atiniæ non ferunt, bamariamitata uero uocatur vlmi ſemen, omnesq́;
e radicum plantis
proueniunt, reliquæ ſemine:
lenta, ideſt flexibilis est vlmus in opere, & facile pandat. Eſt autem pandari tra-
5550 bem, quod incuruari, cedereq́;
ponderi. cuius contrarium palmæ, faciunt, quippe quæ non contra inferiora,
ſed in diuerſum remittendo fornicantur, ut Aßiriorum genus illud, quos Xenopbon Canthelios in hac ipſa
mentione uocari tradit.
Rigorem fortißime ſeruat vlmus, ob id cardinibus, aſſamentisq́; portarum utilißima,
quoniam minimè torquetur.
permutanda tantum ſic, ut cacumen ab inferiore ſit cardine, radix ſuperior. fra-
xinus arida lignum habet ualde ſolidum, unde ſudes ex eo arma penetrant, &
cætera ligna tanquam ſerrũ,
ex ipſo propterea &
lanceæ fiunt, ſed cum materiæ cauſa, ut inquit Plin. reliquas arbores natura genuerit,
copioſißimam tamen fraxinum facit:
procera hæc, ac teres pennata, & ipſa folia, multumq́; Homeri præco-
nio, &
Achillis haſta nobilitata, materies eſt ad plurima utilis.
Item carpinus, quod eſt minima ignis, & terreni mixtione, aeris autem, & humoris ſumma con-
tinetur temperatura, non eſt fragilis, ſed habet utiliſsimam tractabilitatem.
Itaque Græci quod ex ea
materia iuga iumentis comparant, quod apud eos iuga zyga uocitantur.
item & eam zygiam appellãt.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index