Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
81
81 (49)
82
82 (50)
83
83 (51)
84
84 (52)
85
85 (53)
86
86 (54)
87
87 (55)
88
88 (56)
89
89 (57)
90
90 (58)
< >
page |< < (50) of 412 > >|
8250LIEER Colchorum, ) arundinibus, & ſtramentis, (ut Phryges.) & author Plinius Lib. 16. cap. 37. ait Mauros ma-
palia ſua ſcirpis tegere.
Paulus Diaconus refert Pantheona æreis tegulis tectum, quarum nos in ſummo fornice
prægrandis aliquot uidimus.
Iabolemus iuriſconſultus libro pandectarum quinquageſimo, de uerb. ſignifi.
plumbo tegiindicat, quod receptum etiam nunc est. Mei utuntur Lataſtris lapideis, cuius rei inuentorem
Bizan Naxium fuiße perhibent, ut tradit in Eliacis Pauſanias, aut tegulis, ijsq́;
uel planis, uel hamatis
cum imbricibus, ſed ita collocatis ut in duobus hamatis ſinguli imbrices inuebantur.
Vtuntur & cerulei in
nigro, lapidis ſectilibus, laminis, cruſtisve:
is lapis ſerra dentata ut lignum ſecatur aſſulatimq́; frangitur, non
ut cætera in cæmenta.
Ardoſiam uocamus. Eo autem Muſici, & Algoriſtæ pro abacis utuntur. ideſt tabulis,
in quibus illi notas uocum, ſonituumq́;
ideſt, Echea, iſtinumeros ſubinde deletiles ducunt. Vid& ad Rauen-
1110 nam ſolido lapide tectam ædem rotundam Diuæ Mariæ, cuius diameter eſſet pedum plus minus triginta ſe-
ptem.
Pauonacea autem, quæ uocantur a Plinio lib. 36. Cap. 22. tegendi genera, pro quo pauimenta ab ali-
quibus ſcribitur, a ſimilitudine caudæ pauonum nomen acceperunt , ſectilium ſcilicet lapidum bracteis , lami-
nisve alijs ſuper alias ſedentibus, &
inter ſe imbricatis conſtructa, quod & ad parietum incruſtationes refer-
ri potest, ſectilibus marmorum crustis imbricum modo inter ſe hærentibus.
# Nos de ratione uniuerſa tecto-
rum ſuo loco exactius.
dicemus. Eſt autem ulua paludi, quod alga. mari. # Romuli uero caſa eſt illa de qua
Virg.
Aeneidos octauo. Romuleasq́; recens horrebat regia culmo. Horrebat, erat enim in arce ſacrorum,
&
stramentis tecta, unde Ouid. Faſt. 3.
Quæ fuerit noſtri , ſi quæris Regia nati,
Aſpice de canna , ſtraminibusq́; domum.
Cvm autem quotidie faciendo tritiores manus ad ædificandum perfeciſſent, & ſolertia ingenia
2220 exercendo per conſuetudinem ad artes perueniſſent, tum etiam induſtria in animis eorum adiecta, per-
fecit, ut qui ſuerunt in ijs ſtudioſiores, fabrosſe eſſe profiterentur.
Vſus, obſeruatio, animaduerſioq́; naturæ artem demum peperit, quæ primo statim uocabulo artificem fa-
bri nomine inſigniuit, unde faber cuiuſque rei opifex prima institutione dictus est, tecton Grece, unde Archi-
tecturæ nomen deductum commune omnibus artificijs .
Fabriigitur dicebantur, qui ſtudioſiores eſſent, & di-
ligentiores opifices:
ad naturam enim, uſumq́; , & ſolertiam adiungebant in dustriam, quæ uehemens laboris
eſt deſiderium, igenij, artisq́;
uſu, & diligentia finis cauſa ad agendum. Colligit ergo Vitr.
Cvm ergo hæcita fuerint primo conſtituta, & natura non ſolum ſenſibus ornauiſſet gentes, quẽ-
admodum reliqua animalia, ſed etiam cogitationibus, &
conſilijs armauiſſet mentes, & ſubieciſſet cæ-
tera animalia ſub poteſtate, tum uero e fabricationibus ædificiorum gradatim progreſsi, ad cæteras
3330 artes, &
diſciplinas e fera, agreſtiq́; uita, ad manſuetam perduxerunt humanitatem.
Senſuum adminiculo ad artes peruenere homines, cogitationibus uero, & conſilijs ad ſcienlias, & huma-
nitatem .
Vnde quod dictum eſt. {e fabricationibus ædificiorum gradatim progreſſiad cæteras artes, refer-
tur ad illud.
} Non ſolum ſenſibus ornauiſſet gentes, quemadmodum reliqua animalia. Et illud { diſciplinas}
reſpondet illis uerbo { cogitationibus.
} Et illud { e fera, agreſtiq́; uita ad manſuetam perduxerunt humani-
tatem, } refertur ad illud { Et conſilijs armauiſſet mentes } unde ars , diſciplina , actio his ver-
bis explicatur.
Tvm autem inſtruentes animoſe, & proſpicientes maioribus cogitationibus, ex uarietate artium
natis, non caſas, ſed etiam domos fundatas ex lateritijs parietibus, aute lapide ſtructas, materiaq́;
, &
tegula tectas, perficere cœperunt, deinde obſeruationibus ſtudiorum euagantibus iudicijs, ex incer-
4440 tis ad certas ſymmetriarum rationes perduxerunt:
poſteaquam animaduerterunt profuſos eſſc partus
&
natura materiæ, & abundantem copiam ad ædificationes ab ea comparatam, tractando nutriuerunt
&
auctam per artes ornauerunt uoluptatibus ad elegantiam uitæ.
Ad artem demum & magnificentiam, luxumq́; peruenit humilis paucisq́; contenta natura, hoc uis homi-
num innata, industriaq́;
effecit, copias ſubminiſtrauit natura, effectus obtinuit appetitus. hoc in progreſſu
animaduertendaum eſt, quibus uocabulis hanc ſeriem Vitr.
explicauit. nam caſarum nomine, tuguriorumq́; ,
&
huiuſmodi uſus eſt, dum res humiles, & primordia naturæ exponeret, postquam uero ad concertationes,
ſtudia, obſeruationesq́;
oſtendendas peruenit, domos, ædificia, lectaq́; nominqauit. Quare & ædificia perfecit,
nam perfeciſſe ædificium is uidetur ( ut ait Vulpianus ) qui ita conſumauit, ut iam in uſu eſſe poſſit, &
eadem
ad magnificentiam operum perduxit.
Tugurij uero appellatione omne ædificium, quod rusticæ rei magis cu-
5550 ſtodiendæ conuenit, quàm quod urbanis ædibus ſignificatur.
Offilius ait, tugurium a tecto tanquam tegula-
rium, aliter a tegendo, tanquam tegurium eſſe dictum.
Igitvr deijs rebus, quæ ſunt in ædificijs ad uſum idoneæ, quibusq́; ſint qualitatibus, & quas ha-
beant uirtutes ( ut potero) dicam.
Explicat hoc quoque loco mentem ſuam Vitr. poſtquam ſatis digreſſus est, ueritus ne recordaremur eorũ,
quæ in proæmio dixit de inſtituto, &
ordine huius libri, quare & illud quoque repetit, addita tamen lucidiori
quadam ratione, quæ ex ſuis uerbis facile dignoſcipoteſt.
inquit enim quærendi modo.
Sed ſi quis de ordine huius libri diſputare uoluerit, quod putauerit eum primum inſtitui opor-
tuiſſe, ne putet me errauiſſe, ſic reddam rationem.
Cum corpus Architecturæ ſcriberem primo uo-
lumine, putaui quibus eruditionibus, &
diſciplinis eſſet ornata exponere, finireq́; terminationibus
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index