Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
91
91 (59)
92
92 (60)
93
93 (61)
94
94 (62)
95
95 (63)
96
96 (64)
97
97 (65)
98
98 (66)
99
99 (67)
100
100 (68)
< >
page |< < (60) of 412 > >|
9260LIEER mentia perforat cam terram, per eamq́ue manando in his locis oritur, & ita ſudationum egregias effi-
cit utilitates.
Aquæ per locaſulphurea peruadentes incenduntur, emerguntq́ue calidæ, odorem ſemper, ſaporem ſæpe
ſulphureum habentes.
Flammam uero quam celerrimæ concipit ſulphur, qua refieri potestut motu aliquo
in illis locis, quemadmodum ignis in nubibus, accendatur, uel uapore, uel uaporis terrei motu.
In montibus
igitur Cumanorum, &
Eaianis cum ſint loca ſudationibus excauata, ardores eſſe in his locis oſtendunt. Sinus
autem Baianus eſt Campaniæ Meſſeno mõte &
Puteolis clauſo, ibi mons est, ad cuius radices Thermarum ſunt
loca, &
aquæ feruentes, a quibus adſudationis locum tribus & quadraginta gradibus aſcenditur, tritolam a
tergendo, uel frictolam a fricando, dicunt.
Plurium quoque locorum meminit Vitr. ubi huiuſmodi fiunt incen-
1110 dia, ex qua occaſione ad aliam quæſtionem tranſit.
ea eſt. Cur etiam ubiſunt crebrifontes, & feruentes,
quemadmodum in Heiruria, non ſemper eſtpuluis eiuſdem natura, qua puteolanus.
hanc quoque quæſtionem
ſoluit , &
totum negotium de puluere puteolano abſoluit. commemorat autem prius ut dixi, multa incendio-
rum loca.
quare ſatis arbitror eſſe Vitruuianam ſententiam apponere, & inrefacili non immorari. inquit
igitur.
Non minus etiam memoratur antiquitus creuiſſe ardores, & abundauiſſe ſub Veſuuio monte, &
inde euomuiſſe circa agros flammam.
Ideoq́uenunc qui fpongia, ſiuepumex Pompeianus uocatur,
excoctus ex alio genere lapidis, in hanc redactus eſſe.
uideatur generis qualitatem. Idautem genus
ſpongiæ, quodinde eximitur non in omnibus locis naſcitur, niſi circum Etnam, &
collibus Myſiæ,
quæa Græcis catachecaumeni nominatur, &
ſiquæ huiuſmodi ſunt locorum proprietates.
2220
Dixipaulo ſuperius cauſam fontium calidorum. Nunc cauſam incendiorum, & Vulcani afferam. Inue-
niuntur multis in locis ardentes, &
flammas emittentes montes, cauſa eſt materies ſulphuris indeficiens, ea
quoque unctuoſo &
pingui permiſcetur. Efficitur autem & excitatur ignis ex uapore commoto, quiintus per
turbatur, nec exitum habet, &
quando obstruitur os terræab aqua maritima , ideo fit ut citius accendantur
in locis penes mare, quàm alibi.
ardet autem tam diu quamdiu ſubest materia. Quoniam uero in multis lapi-
dibus imbibitur multum Naphtæ, ubi adepti ſunt, meatus habent plurimos, &
leues fiunt, & enatant in aquis,
quemadmodum pumex.
# Veſuuius mons Campaniæ, Summa hodie dictus, Vinum, quod Græcum appellant
ab eo habent, ſæpius arſit mons ille.
Maxime autem ſub Tito. Sed me ſcribente & typos corrigente allatum
eſt incendium uſque ad decemmillia paſſus tanquam fluuium cucurriſſe, &
extinctos pumices ad ſenum pedum
altitudine reliquiſſe.
De Myſiæ collibus dicetur cap. tertio. lib. octaui. Concludit autem Vitr. quod probauit.
3330
Si ergo in his locis aquarum feruentes inueniuntur fontes , & in montibus excauatis calidi uapo-
res, ipſaq́ue loca ab antiquis memorantur peruagantes in agris habuiſſe odores, uidetur eſſe certum ab
ignis uehementia, ex topho, terraque (quemadmodum in fornacibus &
a calce) ita ex his ereptum eſ-
ſe liquorem.
Igitur diſsimilibus, & diſparibus rebus correptis, & in una poteſtatem collatis, calida
humoris ieiunias aqua repente ſatiata, communibus corporibus latenti calore conferueſcit, &
uehe-
menter efficit ea coire, celeriterq́ue una ſoliditatis percipere uirtutem.
Hactenus rationem ſuamſignificantibus uerbis ſignificauit, cõcluſitq́ue, quod propoſuit, nunc ad aliam quæ-
stionem tranſit.
Relinqvetvr deſideratio, quoniã ita ſunt in Hetruria ex aqua calida crebri fontes: quid ita
non etiam ibi naſcitur puluis , e quo eadem ratione ſub aqua ſtructura ſolideſcat?
itaque uiſum eſt
antequàm deſideraretur, deijs rebus, quemadmodum eſſe uideantur, exponere.
Omnibus locis, &
4440 regionibus non eadem genera terræ, nec lapides naſcuntur:
ſed nonnulla terroſa, alia ſabuloſa, itemq́;
glareoſa, alijs locis arenoſa, nec minus alijs diuerſa, & omnino diſsimili, diſpariq́ue genere, ut in regio
num uarietatibus qualitates inſunt in terra.
Maxime autem id licet conſiderare: quod qua mons A-
penninus regiones Italiæ, Hetruriæq́ue circumcingit, propè omnibus locis non deſunt foſsitia arena-
ria, trans Apenninum uero, quæ pars eſt ad Adriaticum mare nulla inueniuntur.
Item Achaia, Aſia.
&
omnino trans mare ne nominantur quidem. Igitur non in omnibus locis , quibus efferuent aquæ
calidæ crebrifontes, eædem opportunitates poſſunt ſimiliter concurrere.
Sed omnia uti natura re-
rum conſtituit, non ad uoluntatem hominum, ſed fortuito diſparata procreantur.
Ergo q@ibus lo-
cis non ſunt terroſi montes , ſed lapideo genere materiæ qualitatem habentes, ignis uis per eius uenas
egrediens adurit eam, &
quod molle eſt, & tenerum exurit, quod autem aſperum relinquit. Itaque
5550 ut in Campania exuſta terra puluis, ſic in Hetruria excocta materia efficitur carbunculus.
Vtraque au
tem ſunt egregia in ſtructuris.
Sed alia in terrenis ædificijs, alia etiam in maritimis molibus habent
uirtutem .
Eſt autem ibi materiæ poteſtas mollior, quàm tophus; ſolidior, quàm terra, quo penitus
ab imo uehemẽtia uaporis aduſto nonnullis locis procreatur id genus arenę, quoddicitur Carbũculus.
Argumentum a materiæ qualitate. Eodem igne cæramollis, lutum fit durum, licet ergo ardores ſint multis
in locis, non tamen idem puluis ubique inuenitur, nam lapides, quiexcoquuntur diuerſi generis permixtiones
initiorum habent, quo fit ut ignis in eos diuerſa ratione agat.
Naturauero comparatum eſt ut non eadem ſit ubi
que terrarum materies lapidum.
Quod autem de arena dicit Vitr. quamq́; falſum compertumſit, inuenitur
enimab Apennino ad padum, tamen inſumma uerum est quod dicitur.
non omnisfert omnia tellus.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index