Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
41
41 (9)
42
42 (10)
43
43 (11)
44
44 (12)
45
45 (13)
46
46 (14)
47
47 (15)
48
48 (16)
49
49 (17)
50
50 (18)
< >
page |< < (13) of 412 > >|
4513PRIMVS. struere, fluminum curſus dirigere, portus munire, pontes traijcere. ac demum naturam ipſam uincere in his
rebus, in quibus natura nos uincit, immania pondera leuando ponderibus adiectis:
ac demum innato œternita-
tis deſiderio parte quadam ſatisfaciendo, prouincias, regna, &
orbem denique uniuerſum exornando: quare
fit, ut de Architectura multa animo potius, quàm oratione conſequi poſſimus.
ſed ne uideatur immenſum illud,
ac prope infinitum quod Vitr.
dicit, tantam doctrinarum, & artium uarietatem habere debere Architectum.
ideò ponitur hic ea quœſtio, qua prœſcribitur quatenus earum ſcientiarum notitia ſit habenda, inquit igitur.
At fortaſſe mirum uidebitur imperitis hominibus poſſe naturam tantum numerum doctrinarum
perdiſcere, &
memoria continere, cum autem animaduerterint omnes diſciplinas inter ſe coniunctio-
nem rerum, &
communicationem habere, fieri poſſe faciliter credetur: Encyclios enim diſciplina, uti
1110 corpus unum ex his membris eſt compoſita.
Itaque qui a teneris ætatibus eruditionibus uarijs in-
ſtruuntur omnibus literis agnoſcunt eaſdem notas, communicationemq́;
omnium diſciplinarum, &
ea re facilius omnia cognoſcent.
Obijci Vitruuio poterat, fieri non poſſe homines tot diſciplinis, & ſcientijs inſtrui poſſe, earumque memo-
riam continere quot ſuperius enumerauit:
namque rei effectus ille non datur, cuius nulla cauſa præſtari poteſt, et
ideo tot ſcientias hominem perdiſcere, earumque memoriam continere non poſſe, quia ratio &
cauſa deficit.
Ratio autem eſt animœuis impotens, & imbecilla, quæ & multitudine & amplitudine rerum obuuitur. Re-
ſpondet Vitruuius.
id fieri poſſe cuius modus eſt aliquis, ideoq́; homines tot ſcientias adipiſci & memoriæ com-
mendare poſſe, quia non ſolum eius rei modus ſit aliquis, ſed etiamidem modus eſt facilis &
expeditus.
nam cum ſcientiœ omnes communitatem quandam rerum inter ſe habeant, &
quibuſdam ſimilitudinem, tan-
2220 quam in orbem concludantur, fieri poteſt, ut qui a teneris annis in illis ſe exercuerit eam ſimilitudinem, &

communionem agnoſcat, deq́;
ſimilibus rebus idem iudicium faciat, quare terminus eſt, & ſobrietas quœdam
( ut ita dicam ) ſciendi, quo prœfixo commodè omnium, uel plurimarum ſcientiarum participes fieri poſſumus.
Interim reprehenditur Pythius Architectus, qui hos terminos non agnouit: poſtea confirmatur ſententia Vi-
truuiana exemplis, &
rationibus accommodatis.
Iideoqve dc ueteribus Architectis, Pythius, qui Prienæ ædem Mineruæ nobiliter eſt Architecta-
tus, ait in ſuis commentarijs.
Architectum omnibus artibus, & doctrinis plus oportere poſſe face-
re, quàm qui ſingulas res ſuis induſtrijs, &
exercitationibus ad ſummam claritatem perduxerunt. id
autem re non expeditur, non enim debet, necpoteſt eſſe Architectus Grammaticus uti fuerit Ari-
ſtarchus, ſed non agrammatos, nec Muſicus, ut Ariſtoxenus, ſed non Amuſos, nec Pictor, ut Apel-
3330 les, ſed Graphidos non imperitus, nec Plaſtes quemadmodum Miron, ſeu Polycletus, ſed rationis
Plaſticæ non ignarus, nec denuo medicus, ut Hyppocrates, ſed non aniatrologitos, nec in cæteris
doctrinis ſingulariter excellens, ſed in his non imperitus:
non enim in tantis rerum uarietatibus, ele
gantias ſingulares quiſque conſequi poteſt, quod earum ratiocinationes cognoſcere, &
percipere
uix cadit in poteſtatem.
Nectamen non tantum Architecti non poſſunt in omnibus rebus habere
ſummum effectum, ſed etiam ipſi, qui priuatim proprietates tenent artium, non efficiunt, ut habeãt
omnes ſummum laudis principatum.
ergo ſi in ſingulis doctrinis ſinguli artifices, neque omnes, ſed
pauci æuo perpetuo nobilitatem uix ſunt conſecuti, quemadmodum poteſt Architectus, qui pluri-
bus artibus debet eſſe peritus non idipſum mirum, &
magnum facere, nequid ex his indigeat, ſed
etiam, ut omnes artifices ſuperet, qui ſingulis doctrinis aſsiduitatem cum induſtria ſumma præſtite-
4440 runt?
igitur in hac re Pythius erraſſe uidetur, quod non animaduerterit ex duabus rebus.
Rationi conſentaneum magis est, hominem unum poſſe ad unius alicuius ſcientiœ apicem peruenire, quàm
multarum, rarius tamen hoc euenit.
Quare fit, ut cum non accidat, quod rationi magis conſentit, neque
illud euenire poterit, quid aratione magis longe abest.
Quare hac in re Pythius erraſſe uidetur, qui affir-
mauerit Architectum plus poſſe prœstare, quàm ſinguli præstantes artifices in ſua quiſque arte:
nec oblitus
est Vitr.
eorum, quœ ſupra dixit. In omni re, & prœcipue in Architectura ſpectari duo illa debere: quod ſi-
gnificat, &
quod ſignificatur: unde hac distinctione Pythiorepugnat: modeſtè tamen, dum inquit. { igitur
in hac re.
} Sed non in alijs ( excellentiſſimus enim erat Architectus) Pythius erraſſe uidetur, non dixit
errauit, addiditq́;
rationem { quod non animaduerterit } & reliqua. in uerbis autem uidetur Vitruuius ſe ip
ſum exponere quid per literas, graphidem, &
huiuſmodi alia uerba intellexit. Grammaticen enim & Pictu
5550 ram intellexit.
ſed leuiora hæc.
Qvod non animaduerterit ex duabus rebus ſingulas artes eſſe compoſitas, ex opere, & ex eius ra-
tiocinatione.
ex his autem unum proprium eſſe eorum, qui ſingulis rebus ſunt exercitati ideſt operis
cffectus alterum cõe cum omnibus doctis id eſt ratiocinatio, ut Medicis, &
Muſicis, & de uenarum
rithmo, &
de pedum motu, & ſi uulnus mederi, aut ægrum eripere de periculo oportuerit, non ac-
cedet Muſicus, ſed id opus proprium erit Medici.
item in organo non Medicus, ſed Muſicus modu-
labitur, ut aures ſuam cantionibus recipiant iucunditatem.
Nulli dubium, quòd ſi quis est memor eorum, quæ ſupra dicta ſunt, quin intelligat, quœ hic dicuntur, ſed
ſinon admodum perceperit, quid fabrica ſit, &
quid ratiocinatio, quid res ſignificata, quid ſignificans, ani-
maduertat modo ad ea, quæ nunc afferuntur, &
exemplis multis confirmantur, & omnia percipiet, uide-
6660 bitq́;
communionem ſcientiarum, & ſimilitudinem doctrinarum. Namprimo ostenditur communicatio, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index