Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
81
81 (49)
82
82 (50)
83
83 (51)
84
84 (52)
85
85 (53)
86
86 (54)
87
87 (55)
88
88 (56)
89
89 (57)
90
90 (58)
< >
page |< < (55) of 412 > >|
8755SECVNDVS. integri uiderentur. Sed illud animaduertendum est apud Plinium legi diodoron, quo utimur longum ſeſquipe-
de, latum pede.
nam ſi quemadmodum tetradoron dicitur a quatuor, & pentadorm a quinque palmis, ita dio
doron uel didoron dicendum eſt a duobus palmis.
certe non erit in Plinio legendum ſeſquipedc, nec cum Vi-
truuio legendum erit longum pede, latum ſemipede .
Sed ſi quis conſideret tetradoron eſſe quoquo uerſus pal-
morum quatuor, &
pentadoron palmorum quinque, forte dubitare poterit, cur non & didoron eſſe debeat quo
quo uerſus palmorum duorum, quæ res forte ſuſpectam eſſe, &
Plinianam, & Vitruuianam lectionem faciet.
Sed ego cum Vitruuio Plinium corrigi uellem. Satis autem erat a latitudine laterem didoron appellari, erant
enim ſemipedali latitudine, id eſt duorum palmorum, &
ab ea huiuſmodi laterum genera nominata ſunt. # Et
cum non inueniantur in ædificijs ea laterum genera, de quibus Plinius, ſed ea de quibus Vitr.
agit in Plinio, le-
1110 gerem longum pede, latum ſemipede, ut cum Vitr.
conſentiret. Illa autem Plinij uerba, { quo utimur; } re-
ſpondent uerbis illis Vitr.
{ quo nostri utuntur. }
Est autem in Hiſpania ulteriore Calentum, & in Gallijs Maſsilia, & in Aſia Pitane, ubi lateres cũ
ſunt ducti, &
arefacti, proiecti natant in aqua. Natare autem eos poſſe, ita uidetur; quod terra eſt,
de qua ducuntur, pumicoſa.
Ita cum eſt leuis, aere ſolidata, non recipit in ſe, nec combibit liquorẽ .
Igitur leui cum ſit, raraq́ue proprietate, nec patiatur penetrare in corpus humidam poteſtatem , quo-
cunque pondere fuerit, cogitur ab rerum natura , quemadmodum pumex , uti aqua ſubſtineatur.
Sic
autem magnas habet utilitates, quod neque in æ dificationibus ſunt oneroſi, &
cum ducuntur, a tem-
peſtatibus non diſſoluuntur.
Qvalitatem, ſeu proprietatem laterum quorundam exponit Vitr. cauſamq́; reddit ex rerum ini-
tijs philoſophando.
Ait enim aliquibus in locis lateres ductos, & arefactos , ſi in aquam proijciantur ſuper-
2220 natare.
ratio huius est leuitas terræ, ex qua ducuntur, leuitas autem aere ſolidata, non permittit humorem
combibi;
ſolidatam aere, intelligit repletam aere, nam pumicoſum quod eſt, aerem undequaque recipiens, a-
liud non admittit.
Strabo lib. 1 3. ſic ait: inipſa Pitana locus quidam mari proximus, artaneus uocatur,
ſub Pitanam iuxta eam, quæ inſula nuncupatur.
# Tradunt apud Pitanam lateres ſuper aquis innatare,
quod, &
in Ethruria in inſula quadam contingit. Nam cum terra leuior ſit quàm aqua, uehi eam contingit.
Poßidonius uidiſſe ſe refert, ex quadam creta, qua res deargentatas abstergit, lateres factos fluitare. Lege
Albertum Magnum cap.
ſecundo libri primi de miner alibus, & alibi in eodem tractatu.
De Arena. # Cap. IIII.
3330
IN cæmentitijs autem ſtructuris primum eſt de arena quærendum, ut ea ſit idonea ad ma-
teriam miſcendam, neque habeat terram commixtam.
Genera autem arenæ foſsitiæ ſunt
hæc, nigra, cana, rubra, carbun culus.
Ex his quæ in manu confricata fecerit ſtridorem,
erit optima.
quęautem terroſa fuerit, non habebit aſperitatem, item ſi in ueſtimentum
candidum ea coniecta fuerit, poſtea excuſſa, uel icta, id non inquinauerit, neque ibi terra ſubſiderit,
erit idonea.
Sin autem non erunt arenaria , unde fodiatur , tum de fluminibus, aute glarea erit excer-
nenda.
Non minus etiam de littore marino; ſed ea in ſtructuris hæc habet uitia, quod difficulter ſic-
ceſcit, neque ubi ſit, onerari ſe continenter paries patitur, niſi intermiſsionibus requieſcat, neque con-
camerationes recipit.
Marina autem hoc amplius, quod etiam parietes cum in his tectoria facta fue-
4440 rint, remittentes ſalſuginem, ea diſſoluunt.
Foſsitiæ uero celeriter in ſtructuris ſicceſcunt, & tecto-
ria permanent, &
concamerationes patiuntur; ſed hæ, quę ſunt de arenarijs recentes. ſi enim ex emptæ
diutius iaceant ab Sole, &
Luna, & pruina concoctæ reſoluuntur, & fiunt terroſæ. Ita cum in ſtructu-
ram conijciuntur non poſſunt continere cæmenta;
ſed ea ruunt, & labuntur, oneraq́ue, & parietes
non poſſunt ſuſtinere.
Recentes autem foſsitię cum in ſtructuris tantas habeant uirtutes, cę in tecto-
rijs ideo non ſunt utiles, quod pinguitudini eius calx palea commixta, propter uehementiam non poſ-
ſunt ſine rimis inareſcere.
Fluuiatica uero propter macritatem ( uti ſigninum ) bacillorum ſubactioni
bus in tectorio recipit ſoliditatem.
Antequàm de lapidibus, qui a natura fiunt, dicat: De arena, calce, & puluere puteolano, ſermonem
inſtituit.
Videtur enim tractatio de ijs rebus non diſſimilis ab ea, in qua de materia laterum mentionem fecit,
5550 ut &
cognoſcamus quid interſit inter eam, qua in ducendis lateribus uti debemus, & eam, quæ in structura
laterum ſit neceſſaria, cuiuſmodi est calx, &
ea, quæ in calce conficienda requiruntur, ut arena, uel puluis pu
teolanus.
De arena igitur ſummatim tria ſunt commoſtranda, quemadmodum ſupra diſtinximus. Species
colores, &
comparationes. Arenæ ſpecies ſunt tres, Foſſitia, Littorea, Fluuialis, Foſſitia quadruplex nigra,
eana, rubra, earbunculus.
Foſſitia præſtat omnibus. Fluuialis, & ea præcipue quæ uel a torrentibus, uel ſu-
prema ſub cute primum eximitur, ſecundum obtinet locum, omnibus deterior marina, quæ ſi nigreſcat, aut
uitrum referat, non omnino improbatur.
& illa quoque inter marinas, ſeu littoreas commoda eſt, quæ ad
rupes ſubſideat, &
granis ſit ſimilis. Apud Picentes ( ut refert Albertus ) agro Salernitano arenam ex mari
ſumptam foßitiæ non poſtponunt.
Quare arbitror ego Vitruuium parte plurima ea genera probaſſe, quæ tunc
erant in uſu.
cum & locorum natura ita ferat, ut arena alia melior ſit, quæ aliàs meliori ex genere exima-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index