Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
91
91 (59)
92
92 (60)
93
93 (61)
94
94 (62)
95
95 (63)
96
96 (64)
97
97 (65)
98
98 (66)
99
99 (67)
100
100 (68)
< >
page |< < (62) of 412 > >|
9462LIBER dem comparet opaco ſciatperſpicuum opaco eſſefaciliorem, & ductibiliorem. Inter peſpicuos qui ſalemma-
gis imitabuntur, erunt intractabiliores.
Perſpicuitatis autem cauſa est, expurgatæ aqueæ partes a terreni
permixtione, &
quæ relinquuntur tenues, & aqueo humori perfectiſſime compactæ. Odor est qualitas in
lapidibus ſractis, aut ſricatis ad nares pertinens.
unde lapides, quidure perfricati ſulfureum mittunt odorem,
acriores ſunt odore carentibus.
cauſa eſtſoliditas, & compactio ex calore. Pondus eſt uis in lapide inſita ad
motum deorſum , unde quigrauitate præpollent leuibus ſunt ſolidiores, poliunturq́ue magis.
Friabiles au-
temmagis ſunt leues.
Denſitas autem in lapidibus reſona magis, quàm ſurditas iudicatur, ſunt enim lapides
quidam quiictireddunt ſonum, quidam uero nihil reſpondent.
Durities in lapidibus qualitas eſtictibus re-
ſistens, quo fitut lapides contumaces, &
ſolidos, & aduerſus tempestates magis conſtantes habeamus eos,
1110 quiadfauces fodinæ cum diu iacuerint, maioresglebas aſſeruauerint, ſignum enim firmitatis est, cum lapis
tempeſtatibus non imminuitur.
Illud autem obſeruamus quotidie, ſtatim defoſſos lapides molliores eſſe, quàm
qui diu exempti iacuerint.
Vnde in Anglia penes agrum Dunelmenſem ( Durem hodie uocant ) lapis effodi-
tur, quiniſi cædatur ſtatim effoffus, uſque adeo durusfit, ut nulliferro cedat.
quodſiforte inde rudis alio defe-
ratur, neceſſe est ut per hyemem in fluuio mollior fiat .
humidum enim penetrat, & diſſoluit, unde & humi-
dæ fodinæ molliores lapides mittunt, quàmſiccæ.
Aſperitas in lapidibus quemadmodum in cæteris quoque re-
bus est partium inæqualitas.
Vnde qui lapis cum frangitur, cute minus aſpera cernitur, ſcalpro habilior eſt,
ſed inter ſcabros, candidiores qui fuerint, minus obſequuntur .
Acutæ acies, & terræ diffractorum lapi-
dum concretionem indicant.
Sed nunc aduenas lapidum tranſeundum. Similitudine quadam uenæ in lapidi-
bus, &
arboribus dicuntur. hæ ubi multæ, inconſtantẽ, ubi paucæ, integriorem, ubirectae infidelem, ubite-
2220 nues moroſum, ubi concolores lapidi uniuerſo æquabilem demonſtrant.
omnium autem difficillimæ uenæ, quæ
glaciem præſertim cæruleam imitantur, putreſcentes, molles, diſcolores, fiſſiles damnum intentant.
A tempore
quoque lapides aliquid ſumunt, nam flante auſtro dolari, flante borea findi facilius poſſunt.
Cæterum expe-
riri poſſumus lapides aqua, &
igni, nam qui pondus madefacti aqua cumſint, maius acquirunt, humore diſ-
ſoluuntur, quiigne fraceſcunt, æstu, &
Sole franguntur. Crudiſunt qui aqua aſperſiforis tardius ſicceſcunt,
ſed ut dixi lapides in ueterum ædificijs probantur, conſulendi quoque ſunt cuiuſque regionis incolæ.
Ligu-
res, Veneti, Belgæ, Hoſtienſes, Campani, Lucani, &
alij, facile enim quiſque de ſuis rationem & experi-
mentum habet.
Multa ſumuntur a Plinio lib. 36. Cap. 22. ex hoc loco, quæ diligenter quærenda relin-
quuntur, ut quid latine, quid melius dicipoteſt, agnoſcamus.
{ Item præfectura statonienſi. } Hermolaus
præallegato capite caſtigat plinianam lectionem, in quaeſt, &
inſtratonienſi. legit enimſtatonienſi ut Varro.
ſiueſtatonenſi ut Vitr. & inquit Pliniusſecundo libro de inſulis natantibus. Agro inquit ſtatonienſi in uadi-
3330 monis lacu.
Strabo in Etruria statoniam haberiſcribit, unde ſtatonenſes ſiue ſtatones, ut Plinius in eo-
dem ſitu appellat.
De generibus ſtructuræ, & earum qualitatibus, modis,
locis. # Cap. VIII.
S Tructurarum genera ſunt hæc: reticulatum, quo nunc omnes utuntur, & antiquum, quod
incertum dicitur:
ex his uenuſtius eſt reticulatum: ſed ad rimas faciendas ideo paratum,
quod in omnes partes diſſoluta habet cubilia, &
coagmenta: incerta uero cæmenta alia
4440 ſuper alia ſedentia, inter ſeq́;
imbricata, non ſpecioſam, ſed ſirmiorem, quàm reticu-
lata, præſtant ſtructuram.
Præparatam, & ſelectammateriem habuimus, arenam, calcem, lateres, ſaxaq́; . reliquum est ut ſtructuræ
modum præcipiamus, magni enim refert quoquæq;
modo ædificia inſtruantur. Deijs igitur quæad ſtructuram
pertinent præſenseſt institutio:
Agiturq́; de ſtructuræ generibus, & qualitatibus, comparanturq́; interſege-
neraſtructurarum, &
quæ a quoque genere commoda, uel incommoda proueniant, declaratur. Exemplis
demum, &
rationibus totum negotium abſoluitur cum maxima commendatione lateritiæ ſtructuræ. Stru-
ctura eſt lapidum in ædificijs calce, &
arena apta, & cobærens collocatio. In explicandis ſtructuræ generibus
duplex ratio traditur a Vitr.
prima est ſuorum, altera Græcorum. quodadſuum pertinet genus, in antiquum,
&
nouum diuiditur, nouum reticulatum appellatur, antiquum dicitur incertum. Reticulatum genus Græcè
5550 est dictyotheton, ſtructura enim eius est in ſpeciem retis.
Incertum eſt ex lapidum figuris diuerſis coagmenta-
tum.
Conueniunt interſe utraque genera hæc, quod ex minutiſsimis ſunt inſtruenda, inſtruimus medias, strui-
mus extimas, ſubſtruimus infimas partes.
utid quoque notumſit, indeſubſtructio fundamentorum, ſtructura
frontium, inſtructio eſt partium mediarum.
ſubſtructio occulta in imo, instructio in medio, ſola ſtructura ap-
paret.
hinc eſt quod Vitr. omniaſtructurægenera a figura lapidum vel cæmentorum, & ſitu partium, quæ
cernuntur, nominauerit.
Differunt prædicta genera firmitate, & uenustate. nam reticulatum uenuſtius, &
debilius, incertum firmius, ſed non eſtſpecioſum:
ratio est, quodreticulatum diſtinctis, ac diſſolutis cubilibus
continenter est ſtructum, ut enim eamſpeciem referat, neceſſario ſine coagmentis eſt factum.
Incertum uero
coagmentatum eſt, nam cæmenta imbricum modo alia ſuper alia ſedentia, ſe ſe mutuo tuentur, nec rimas per-
mittunt fieri;
cubilia enim non habet directa, ſed interciſa ob uariam cæmentorum magnitudinem, collocatio-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index