Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39 1
40 2
< >
page |< < (6) of 458 > >|
446Apollonij Pergæi
PROPOS. III.
9[Figure 9]
SI verò in ellipſi cadat B G infrà cen-
trum, poterit duplum differentię duo-
rum triangulorum D A F, &
D G H, nem-
pè duplum plani G L.
Et hoc erat pro-
poſitum.
Notæ in Propoſitionem primam.
VOcat in primo libro interpres ſectiones habentes centrum hyperbolem, &
ellipſim, &
vocat erectum latus rectum ſectionis, vocat etiam ordina-
tionem axis eam, quam nos ordinatim ad axim applicatam appellamus.
Quia BG poteſt comparatum applicatum ad abſciſſam AG, & c. Vocat
11a inſuper parallelogrammum comparatum applicatum ad axis abſciſſam A G re-
ctangulum ipſum A G I, quod quidem adiacet lateri recto A E latitudinem ha-
2212. 13. lib.
primi.
bens abſciſſam A G excedens in hyperbola, &
deficiens in ellipſi rectangulo ſi-
mile ei, quod latere recto, &
tranſuerſo continetur; ſcilicèt rectangulo C A E.
10[Figure 10]
Et planum G F dimidium eſt illius comparati, & c. Non erit inutile
33b paulo fuſius oſtendere id quod ob nimiam facilitatem Apollonius tantummodò in-
nuit.
Ducatur recta linea F K parallela axi D A ſecans ordinatam B G produ-
ctam in K:
quia figuræ latera C A, & A E ſunt ipſarum D A, A F duplicia
ergo C E, &
D F H parallelæ ſunt, eſtque K H parallela A E, cum ambo poſitæ
ſint perpendiculares ad axim, &
C A, F K ſunt quoquè æquidiſtantes, ergò
triangulum F K H ſimile eſt triangulo C A E, &
proptereà parallelogramma
rectangula F K H, &
C A E ſimilia erunt. Et quoniam quadratum ordinatæ
44Ibidem. B G æquale eſt rectangulo contento ſub latere recto E A, &
abſciſſa A G

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index