Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39 1
40 2
< >
page |< < (14) of 458 > >|
5214Apollonij Pergæi
Tandem ex eadem hypotheſi ſequitur, quod C B ad C A ſit vt E H ad H D:
nam diuidenda eſt vt A C ad C B, ita D H ad H E; ergo inuertendo B C ad C A
erit vt E H ad H D:
& hæc argumentatio innominata fieri dicetur comparan-
do conſequentes ad derenifftias terminorum.
LEMMA II.
Si prima A B ad ſecundam B C maiorem proportionem habuerit quàm
tertia D E ad quartam E H:
comparando antecedentes ad terminorum.
ſummas habebit AB ad AC maiorem proportionem quàm D E ad D H.
FIat A B ad B F, vt D E ad E H; erit B F maior quàm B C, atque A F ma-
11Lem. I. ior quàm A C;
ergo A B ad A F eandem proportionem habebit quàm D E
ad D H;
ſed eadem A B ad minorem A C maiorem proportionem habet quàm
ad A F maiorem, ergo A B ad A C maiorem proportionem habet quàm D E
ad D H.
Secundò ijſdem poſitis, dico com-
22[Figure 22] parando terminorum ſummas ad an-
tecedẽtes A C ad A B habere minorem
proportionem quàm D H ad D E.
Quoniam ex præcedenti caſu A B ad
A C maiorem proportionem habebat
quàm D E ad D H;
igitur inuertendo
C A ad A B minorem proportionem
habebit quàm D H ad D E.
Tertiò, dico quod comparando con-
ſequentes adterminorum ſummas B C
ad C A minorem proportionem habe-
bit quàm E H ad H D;
quia (ex hy-
pothcſi) A B ad B C maiorem proportionem habet quàm D E ad E H componen-
do A C ad C B maiorem proportionem habebit quàm D H ad H E, &
inuerten-
do B C ad C A minorem proportionem habebit, quàm E H ad H D.
Quartò, ij ſdem poſitis in quarta figura, dico quod comparando differentias
terminorum ad conſequentes A C ad C B maiorem proportionem habebit quàm
D H ad H E:
quia ex conſtructione A B ad B F eſt, vt D E ad E H, diuiden-
do A F ad F B erit vt D H ad H E;
ſed A C maior eſt quàm A F, & C B mi-
nor, quàm F B;
igitur A C ad C B maiorem proportionem habebit quàm A F ad
F B;
& propterea A C ad C B maiorem proportionem habebit, quàm D H ad H E.
Quintò, dico quod è contra, comparando conſequentes ad differentias termi-
norum C B ad C A minorem proportionem habebit quàm E H ad H D.
Quia
(ex præcedenti caſu) A C ad C B maiorem proportionem habebat quàm D H ad
H E;
ergo inuertendo C B ad C A minorem proportionem habebit quàm E H
ad H D.
Sextò, dico quod comparando antecedentes ad differentias terminorum B A ad
A C minorem proportionem habebit quàm E D ad D H.
Quia ex conſtructione
22Ibidem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index