Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 458 > >|
16ABALPHATI etiam longiſsimè ijs præſtat, atq; præcellit, eò quòd
fæcium, ſordiumque dubitationum, &
aliorum hu-
iuſmodi generis accidentium expers omninò ſit, atq;
libera. Ea autem propter ſe habet ad ſcientificam
potentiam, quemadmodùm habent ſe limpidiſsima
quæque orbi ſolis oppoſita ad viſiuam potentiam.

Ex quo ad illam comparandam, conſequendamq;

non excitatur intellectiua duntaxat vis, verùm etiam
multùm exacuitur, atq;
delectatur, ponderatis præ-
ſertim, expenſisq;
illius demonſtrationibus, & cer-
tiſsima earum comprehenſa, &
cognita veritate.
Tunc quippè huius veritatis percepta animus odo-
rationis ſuauitate, auidè, &
ardentiùs appetit con-
ſequi ea omnia, quæ illius ſuggerunt demonſtra-
tiones, earumque potiri.
Subindè verò procedere
conatur vltrò ad vltimum finem, nempè ad pro-
prietatum, &
obiecti illius cognitionem, excelſita-
tem, atque præſtantiam comparandam, tandemque
ad ea omnia, quæ ad ipſam ſpectant.
Quod qui-
dem luminis cùm ipſius affulſerit ſtudioſis, &
quàm
præcellens ſit, animaduerterint, omnes ſuos con-
tulerunt conatus ad libros componendos, conſcri-
bendoſq;
de ipſius elementis, principijs, ac omni-
bus ijs, quę indè deriuantur, &
eò ſpectant. Soli-
diora porrò profeſsionis huius fundamenta omnium
primus iecit Euclides in eo libro, quem de elemen-
tis inſcripſit, in quo fundamentales continentur ra-
tiones linearum tam rectarum, quàm curuarum,
nec non ſuperficierum prouenientium vel ex earum
ſingulis vel ex omnibus ſimul ſumptis.
Rationes
prætereà habentur ſolidorum prouenientium,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index