Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

List of thumbnails

< >
121
121 (83)
122
122 (84)
123
123 (85)
124
124 (86)
125
125 (87)
126
126 (88)
127
127 (89)
128
128 (90)
129
129 (91)
130
130 (92)
< >
page |< < (171) of 458 > >|
209171Conicor. Lib. VI. Q ſimile eſt M K S,
231[Figure 231] quare angulus G æ-
qualis eſt angulo M,
&
propterea periphe-
riæ E F Q, &
K F S,
quibus inſiſtunt, æ-
quales erunt, quod
eſt abſurdũ:
eſt enim
E F Q maior, quàm
K F S;
ergo duo triã-
gula A B C, D E F
in omnibus figuris
ſunt ſimilia.
Quod e-
rat oſtendendum.
PROPOSITIO
Præmiſſa VI.
DEinde ſint duo anguli B, E qualeſcunque; ſed angulus
11a A B H, vel C B H æqualis angulo D E I, aut F E I:
& ſupponantur reliqua omnia iam dicta.
Quia proportio C H in H A ad quadratum H B ſuppoſita eſt, vt F I
in I D ad quadratum I E, &
H C, vel H A ad H B eſt, vt F I, vel D I
ad I E;
erit etiam H A ad H B, vt I D ad I E, & duo anguli H, I ſunt
æquales;
igitur triangulum H B A, aut H B C ſimile eſt triangulo E D
I, aut E F I, quare duo triangula A B C, D E F ſimilia ſunt;
Et hoc
erat oſtendendum.
Notæ in Propoſit. Præmiſſas
I. II. III. IV. & V.
AFferuntur in hac ſectione aliquæ propoſitiones ſimul coaceruatæ, quæ lem-
maticæ ſunt, &
vſum habent in ſequentibus propoſitionibus; ſanè conij-
citur ex hoc titulo PRAEMISS AE rubeis characteribus inſcripto, huiuſmodi lẽ-
mata T extui Apollonij ab Arabico Interprete, vel ab aliquo alio ſuperaddita fuiſſe;
licet Pappus Alexandrinus libro 7. afferat eadem ferè lemmata, tanquã propria,
&
conferentia ad Apollonij ſexti libri intelligentiam.
Poteſt tamen propoſitio vniuerſalis breuius exponi hac ratione. Si à vertici-
bus duorum triangulorum à duobus circulis compræhenſorum rectæ lineæ ductæ
efficiant cum baſibus angulos æquales;
atque eorundem ſegmentorum inter baſim,
&
peripheriam interceptorum quadrata ad rectangula ſub factis ſegmentis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index