Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

List of thumbnails

< >
121
121 (83)
122
122 (84)
123
123 (85)
124
124 (86)
125
125 (87)
126
126 (88)
127
127 (89)
128
128 (90)
129
129 (91)
130
130 (92)
< >
page |< < (172) of 458 > >|
210172Apollonij Pergæi232[Figure 232] ſium eandem proportionem habeant, fuerintque anguli verticales inter ſe æquales,
vel qui à lateribus, &
à vertice ductis continentur, ſint æquales: ſemper trian-
gula erunt ſimilia.
Dico iam, quod triangulum A B C ſimile eſt triangulo D E F, ſi enim
11a hoc verum non eſt, ſit angulus D maior, quàm angulus A, &
c. Textus
alterari debuit, nam duo triangula B A C, &
E D F ponuntur non ſimilia, &
propterea æquiangula non erunt, ſcilicet non habebunt duos angulos æquales duo-
bus angulis alterius trianguli;
ſed ex hypotheſi anguli verticales A B C, & D E
F æquales erant;
ergo angulus B A C non erit æqualis angulo E D F, neque
angulo E F D;
alias dicta triangula eßent æquiangula, & ſimilia, quod non
ponitur;
igitur neceſſe eſt, vt angulus A non ſit æqualis vni duorum angulorum
D, vel F, poſtea rectangulorum A H C, &
D I F tam latus A H ipſius H C
non ſit maius, quàm D I ipſius I F, &
ad punctũ D fiat angulus F D K æqua-
lis angulo A.
Quare K L F ſimile quoq; erit B H C, & c. Luoniã angulus F D K æqualis
22b eſt factus angulo C A B, &
angulus F K D ſeu ei æqualis F E. D eſt ipſi angu-
lo A B C æqualis (cum in ſimilibus circulorum ſegmentis exiſtant), igitur in
triangulis F K D, &
C B A tertius angulus K F D æqualis erit tertio angulo
C;
& propter parallelas K L, E I eſt angulus D L K æqualis angulo D I E; eſt
verò angulus A H B ex hypotheſi æqualis eidem angulo D I E;
ergò angulus D
L K æqualis eſt angulo A H B, &
F L K æqualis angulo C H B: at oſtenſus fuit
angulus K F L æqualis angulo B C H;
ergo angulo C B H æqualis eſt angulus
F K L;
ideoque triangula C B H, & F K L ſimilia erunt. Pariterq; duo trian-
gula B A H, &
K D L ſimilia erunt, cum angulus L æqualis ſit angulo H, &
angulus K D L æqualis ſit interno B A H.
Et hoc eſt abſurdum in prima figura, & c. Luoniam ſunt rectæ lineæ in
33c circulo applicatæ K M, E G parallelæ inter ſe;
ergo coniunctæ rectæ lineæ E K,
G M parallelæ erunt inter ſe, aut conuenient extra circulum cum diametro bifa-
riam, &
ad angulos rectos diuidente applicatas E G, K M; ſed eadem rectæ lineæ
G M ſecat trianguli baſim F A I intra circulũ, aut extra ipſum inter puncta I, A, &

F (propterea quod angulus E I F conſtituitur à duabus in circulo applicatis extra
ipſum concurrentibus);
ergo tres coniunctæ rectæ lineæ K E, M G, & I L, nec ſunt
omnes inter ſe parallelæ, nec in vno puncto cõueniunt, &
propterea E I, & K

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index