Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

List of thumbnails

< >
121
121 (83)
122
122 (84)
123
123 (85)
124
124 (86)
125
125 (87)
126
126 (88)
127
127 (89)
128
128 (90)
129
129 (91)
130
130 (92)
< >
page |< < (101) of 458 > >|
139101Conicor. Lib. V. dendum, & c. Quæ poſtrema verba ſic intelligi, ac corrigi debent. Quia qui-
11Lem. 8.
huius.
libet ramus ex E ad A F ductus cadit ſupra breuiſsimam ad partes A ab eius
termino ad axim C A ductam;
igitur, vt multoties dictum eſt, conſtituit cum
ſua tangente angulum reſpicientem verticem A acutum, ſicuti angulus E A K
acutus quoque eſt, &
omnium ramorum ad peripheriam A F cadentiũ tantum-
modo angulus E F 1 eſt rectus;
igitur omnium ramorum ex E ad peripheriam
22Coroll.
Prop. 67.
huius.
A F cadentium maximus eſt F E remotiſsimus à vertice A, eſtque ramus E G
æqualis E F, &
E G maximus eſt ramorum cadentium ex E ad peripheriam
G C;
igitur ramus E F maximus etiam eſt ramorum cadentium ad peripheriam
G C:
poſtea ducto quolibet ramo E M inter F, B, & M N tangente ſectionem
in M, quæ conueniat cum tangente I F in N, quia E M, vt dictum eſt, cadit
infra breuiſsimam ex M ad axim B A ductam, cum qua contingens N M an-
gulum rectũ conſtituit, (ex 30.
huius) ergo angulus E M N reſpiciens verticem
A eſt obtuſus, &
angulus E F N eſt rectus, cum F O ſit breuiſsima, igitur duo
quadrata E F, F N maiora ſunt duobus quadratis E M, M N ſimul ſumptis,
&
ablatum quadratum M N ex minori ſumma maius eſt ablato quadrato N F,
cum contingens N F vertici A maioris axis propinquior ſit;
ergo quadratum
3370. huius. E F maius ex quadrato E M, ideoque ramus E F maior erit quolibet ramo E
M inter F, &
B poſito. Non ſecus oſtendetur E M maior quàm E B; quare
ramus E F maximus erit omnium cadentium ad peripheriam F B.
Eodem mo-
do ramus breuiſecans E G maximus erit omnium cadentium ad peripheriam G
B;
& propterea ramus E F maximus erit omnium ad peripheriam F B G ca-
dentium;
Quapropter ramus breuiſecans E F æqualis erit vni tantummodo E
G æquè ab axi remoto, &
maximus omnium ramorum ex concurſu E ad ſemi-
ellipſim A B C cadentium, quod erat oſtendendum.
Sicuti in prioribus propoſitionibus factum eſt, reperientur, quotnam rami in-
ter ſe æquales à puncto concurſus ad coniſectionem duci poſſunt, qua occaſione
afferam propoſitiones aliquas non iniucundas, quarum prima erit.
Si ad coniſectionem B A à concurſu D vnicus tantum breuiſecans D
44PROP.7.
Addit.
A duci poſsit, &
ducatur quælibet F C parallela perpendiculari D E
124[Figure 124] inter productionem breuiſsimæ, &
axim intercepta quem ſecet in F,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index