Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

List of thumbnails

< >
121
121 (83)
122
122 (84)
123
123 (85)
124
124 (86)
125
125 (87)
126
126 (88)
127
127 (89)
128
128 (90)
129
129 (91)
130
130 (92)
< >
page |< < (185) of 458 > >|
223185Conicor. Lib. VI.
Secentur abſcißæ G B, & H E in ijſdem rationibus, ducanturque ordinatim
applicatæ vt in precedenti factum eſt.
Quoniam G B ad B I eſt, vt H E ad E
K, &
inuertendo Z B ad B G eſt, vt a E ad E H, ergo ex æquali ordinata Z
B latus tranſuerſum ad B I latus rectum erit, vt a E latus tranſuerſum alte-
rius ſectionis ad E K eius latus rectum:
eſt verò rectangulum Z G B ad qua-
dratum ordinatim applicatæ G A, vt latus tranſuerſum Z B ad rectum B I;
pariterque rectangulum a H E ad quadratum ordinatim applicatæ D H, vt
tranſuerſum a E ad latus rectum E K, ſuntque prædicta latera figurarum oſtẽ-
ſa proportionalia;
igitur rectangulum Z G B ad quadratum A G eandem pro-
portionem habet, quàm rectangulum a H E ad quadratum D H;
ſed quadratum
B G ad rectangulum Z G B eandem proportionem habet, quàm G B ad G Z
(propterea quod G B eſt illorum altitudo communis) pariterque quadratum E
H ad rectangulum a H E eſt, vt H E ad H a, ſeu vt G B ad G Z;
igitur qua-
dratum G B ad rectangulum Z G B eandem proportionem habebit, quàm qua-
dratum E H ad rectangulum a H E;
quare ex æquali quadratum G B ad qua-
dratum G A eandem proportionem habebit, quàm quadratum E H ad quadratũ
H D;
ideoque inuertendo A G ad G B erit vt D H ad H E. Rurſus, quia in-
uertendo L B ad B G eſt vt N E ad E H;
ſed G B, atque H E ad latera trã-
ſuerſa proportionalia ſunt;
igitur L B ad B Z erit vt N E ad E a; & propte-
rea, vt prius quadratum L B ad rectangulum Z L B erit, vt quadratum E N
ad rectangulum a N E;
eſtque rectangulum Z L B ad quadratum ordinatim
250[Figure 250] applicatæ P L, vt rectangulum a N E ad quadratum T N, (ſcilicet vt latera
tranſuerſa ad recta, quæ proportionalia oſtenſa ſunt);
igitur ex æquali ordinata
quadratũ B L ad quadratum P L eandem proportionẽ habebit, quàm quadratũ
E N ad quadratum T N;
quare vt prius dictum eſt, P L ad L B eandem pro-
portionem habebit, quàm T N ad N E;
& hoc ſemper contingit in reliquis om-
nibus diuiſionibus abſciſſarum in eiſdem rationibus ſectis;
ſuntque anguli G, &
H æquales inter ſe, licet non recti, igitur (ex definitione 7.)
ſegmenta A B C,
&
D E F ſimilia ſunt inter ſe. Quod erat oſtendendum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index