Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Table of contents

< >
< >
page |< < (406) of 458 > >|
445406Archimedis lelæ, & quia B I æqualis eſt I A, erit B H æqualis ipſi H E, & pro-
pter earum æqualitatem, &
quia B F eſt parallela ipſi H G, erit F G
æqualis ipſi G E, &
ex G C, G D æqualibus remanent F C, E D æqua-
les.
Et hoc eſt quod voluimus.
PROPOSITIO XIV.
SI fuerit A B ſemicirculus, & ex eius diametro A B diſſectæ
ſint A C, B D æquales, &
efficiantur ſuper lineas A C,
C D, D B ſemicirculi;
& ſit centrum duorum ſemicirculorum
A B, C D punctum E, &
ſit E F perpendicularis ſuper A B,
&
producatur ad G: vtique circulus, cuius diameter eſt F G
æqualis eſt ſuperficiei contentæ à ſemicirculo maiori, &
à duo-
bus ſemicirculis qui ſunt intra illum, &
à ſemicirculo medio qui
eſt extra illum, &
eſt figura, quam vocat Archimedes Salinon.
520[Figure 520]
Quia D C bifariam ſecatur in E, & addita eſt illi C A, erunt duo
quadrata D A, C A dupla duorum quadratorum D E, E A, ſed F G
æqualis eſt ipſi D A, ergo duo quadrata F G, A C dupla ſunt duorum
quadratorum D E, E A:
& quia A B dupla eſt A E, & C D dupla.
quoque E D, erunt duo quadrata A B, D C quadrupla duorum qua-
dratorum D E, E A, immo dupla duorum quadratorum G F, A C ſi-
militer etiam duo circuli, quorum diametri ſunt A B, D C dupli ſunt
eorum, quorum diametri ſunt G F, A C, &
dimidij eorum, quorum,
diametri ſunt A B, C D æquales duobus circulis, quorum diametri ſunt
G F, A C, ſed circulus, cuius diameter A C, eſt æqualis duobus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index