Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
131 93
132 94
133 95
134 96
135 97
136 98
137 99
138 100
139 101
140 102
141 103
142 104
143 105
144 106
145 107
146 108
147 109
148 110
149 111
150 112
151 113
152 114
153 115
154 116
155 117
156 118
157 119
158 120
159 121
160 122
< >
page |< < (95) of 458 > >|
13395Conicor. Lib. V. occurrentes in M, & quia angulus D B M rectus eſt contentus ab axe, & tangen-
11Conue ſ.
32. lib. 1.
te, &
cadit B E inter C, & D ergo angulus E B M eſt obtuſus; poſtea, quia E
K cadit infra breuiſsimam E G, &
ſupra minorem axim B D, ergo angulus
22Lem. 12. E K M reſpiciens verticem C propinquiorem concurſui, erit acutus, &
iuncta
M E erunt duo quadrata E B, B M minora quadrato E M, eſtque quadratum
E M minus duobus quadratis E K, K M circa acutum angulum (cum prior a
angulum obtuſum compræhendant,) Igitur duo quadrata E B, B M ſimul ſum-
pta minora ſunt duobus quadratis E K, K M:
eſtque quadratum M B maius
quadrato M K, cum contingens M K, proximior vertici A axis maioris minor
3370. huius. ſit remotiore B M;
igitur quadratum E B, ſcilicet reſiduum minoris ſummæ mi-
nus erit quadrato E K, &
propterea ramus E B minor erit, quàm E K.
Et educamus ex E ad ſectionem A G, E A, E O, & patebit, quod E
44e G maior fit, quàm E O, &
E O, quàm E A: erigamus itaque ad A C
perpendicularem A P;
ergo E A P eſt obtuſus: & ducamus P O Q tan-
gentem;
ergo P O E eſt acutus, quia linea breuiſsima egrediens ex O ab-
fcindit cum A lineam maiorem, &
P O eſt maior, quàm P A; ergo E O
maior eſt quàm E A, atque ſic patet, quod E G maior ſit, quàm E O, &
c.
Demonſtratio poſtremæ partis huius propoſitionis neglecta ab Apollonio ob ſui fa-
cilitatem occaſionem errandi alicui præbere poſſet, propter verba illa poſtrema
textui ſuperaddita;
non enim ex maiori ſumma duorum laterum P O, O E ſi au-
feratur maior O P, &
ex minori ſumma P A, A E auferatur minor P A, neceſſa-
rio reſiduum maioris, ideſt E O maior erit quam E A reſiduum minoris;
itaque
ſenſus huius contextus talis erit.
Ex concurſu E ad ſectionem A G ducantur rami E A, & quilibet alius E O;
oſtendendum eſt, E G maiorem eſſe, quàm E O, & E O maiorem, quàm E A: du-
cantur A P, Q O tangentes ſectionem in A, &
O conuenientes in P, & tangenti
55Conuerſ.
32. lib. 1.
G Q in Q.
manifectum eſt angulum E A P obtuſum eſſe, cum angulus C A P ſit
rectus pariterque quilibet ramus E O inter breuiſecantem E G, &
verticem A
66Lem. 12. remotiorem interceptus efficit angulum E O P, verticem A reſpicientem acutum,
&
ſic reliqui omnes rami inter puncta G, & A cadentes; quare (ex Corollario
propoſitionum 64.
& 65.) ramus E A minor erit quolibet ramo E O inter verti-
cem A, &
G cadente: rurſus, quoniam breuiſecans E G conſtituit cum tangente
7729. 30.
huius.
angulũ E G Q rectum;
quare ex concurſu E ad ſectionis peripheriam G A omnes
88Lem. 12. rami cadentes efficiunt cum tangentibus angulos, verticem A reſpicientes, acutos,
&
vnus tantummodo E G Q eſt rectus; igitur (ex Coroll. propoſ. 67. huius) ramus
E O vertici A propinquior minor eſt remotiore E G;
Quapropter ramus breuiſecãs
E G maximus eſt omnium ramorum ſecantium ad peripheriam A B C cadentium.
At adhuc non conſtat, ramum E C minimum eſſe prædictorum ramorum om-
nium, niſi priùs oſtendatur, E C minorem eſſe quolibet ramo ad peripheriam
A G educto:
& hoc etiam ob ſui facilitatem neglectum fuit ab Apollonio. Abſol-
uetur tamen hac ratione.
Quoniam perpendicularis E F cadit inter C, & D, igitur A F maior eſt, quàm
C F, &
F E eſt communis circa angulos rectos in triangulis C F E, A F E, igi-
tur C E minor eſt, quàm E A:
eſtque E A minor quolibet alio E O inter A, & G
cadente, igitur E C minor eſt omnium ramorum cadentium ad peripheriam A G,
ſed priùs minor oſtenſus fuit reliquis omnibus cadentibus ad peripheriam C B G;
igitur ramus E C minimus eſt omnium ſecantium, quod erat oſtendendum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index