Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39 1
40 2
41 3
42 4
43 5
44 6
45 7
46 8
47 9
48 10
49 11
50 12
51 13
52 14
53 15
54 16
55 17
56 18
57 19
58 20
59 21
60 22
< >
page |< < of 458 > >|
36Io: Alfonſi Borelli libri primi ſummopere glorietur, pari iure hi libri adulterini cenſendi non
erunt
non alia de cauſa, niſi quia propoſitiones horum librorum non cor-
reſpondent
, nec aſsimilantur admirandis cogitationibus in eius ſublimi
mente
repoſitis.
Et ſane non dubito, quòd ſi Midorgius ipſe hos libros
vidiſſet
, &
contrectaßet, omnino illius magni Apollonij eſſe abſq; vlla
hæſitatione
affirmaſſet.
Nam primi quatuor libri continent eaſdem pro-
poſitiones
, &
ſæpe numero eadem verba, quæ in textu Græco Eutocij
leguntur
:
reliqui libri ſubſequentes docent ea, quæ in epiſtola ad Eudemum
propoſuerat
ſe demonſtraturum Apollonius, &
quæ Pappus, & Eutocius
diſtinctè
, &
expreſsè ibidem tractari affirmant. Rurſus profunda men-
tis
perſpicacia, methodus ſcribendi, &
genius Apollonij adhuc ibidem
conſpicitur
, nec fieri potuit, vt à translatoribus, à Paraphraſte, à tem
poris
diuturnitate prorſus deleretur, atque mirandum ingenium Apollonij
à
tanta barbarie omnino occultaretur.
Rurſus in confeſſo eſt opera Euclidis,
Archimedis
, Apollonij, Ptolomæi, &
aliorum magnorum virorum Ara-
bicè
translata fuisſe, &
expreſsè grauisſimi ſcriptores Arabi, præcipuè
Gregorius
Bar-Hebræus lib.
9. Chronicorum ait, opera Apollonij Arabicè
translata
primò fuisſe anno 200.
AEgyræ Maumettanæ ſub Almen Kalypha
à
loanne Patricida, &
poſtea ab alijs recentioribus. Quare dubitandum
non
eſt hos eſſe veros, atque legitimos tres poſtremos Conicorum libros
Apollonij
Pergæi Paraphraſticè ab Abalphatho deſcriptos.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index