Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
61 23
62 24
63 25
64 26
65 27
66 28
67 29
68 30
69 31
70 32
71 33
72 34
73 35
74 36
75 37
76 38
77 39
78 40
79 41
80 42
81 43
82 44
83 45
84 46
85 47
86 48
87 49
88 50
89 51
90 52
< >
page |< < (7) of 458 > >|
457Conicor. Lib. V. dente in hyperbola, & deficiente in ellipſi rectangulo F K H ſimile ei, quod la-
teribus recto, &
tranſuerſo continetur, ſcilicet G A E, & eſt A F ſemiſsis la-
teris recti, igitur quadratum B G æquale eſt ſummæ in hyperbole, &
differen-
tiæ in ellipſi rectanguli G A F bis ſumpti, &
rectanguli F K H, quod eſt æqua-
le duplo trianguli F K H:
ſed quadrilaterum A G H F æquale eſt aggregato in
hyperbola, &
differentiæ in ellipſi rectanguli G A F, & trianguli F K H, ergò
quadratum B G æquale eſt duplo quadrilateri A G H F, ſeù diſſerentiæ triangu-
lorum D A F, &
D G H.
11[Figure 11]
Notæ in Propoſitionem
ſecundam.
SEcunda propoſitio facilè ex prima deducitur;
nam, quando ordinata B G H I tranſit per cen-
trum D ellipſis;
tunc tria puncta G, D, H conue-
niunt, &
triangulum D G H euaneſcit, & ideò
differentia trianguli D A F, &
trianguli D G H
nullum ſpatium habentis, erit triangulum ipſum
D A F.
Notæ in Propoſitionem
tertiam.
12[Figure 12]
IN tertia propoſitione ſimilitèr, quandò ordinata
B H G I cadit infrà centrum D ellipſis, tunc
ducta C L parallela ipſi A E, erunt duo triangula
D A F, &
D C L æqualia inter ſe, cum ſint ſimi-
lia, &
latera homologa D A, D C ſint æqualia,
quia ſunt ſemiaxes;
proptereà differentia triangu-
lorum D G H, &
D A F, ſeù D C L erit trapezium
C G H L, quod ſubduplum eſt quadrati ordinatæ
B G.
SECTIO SECVNDA
Continens propoſitiones IV. V. VI. Apollonij.
COmparata eſt minima ramorum egredientium ex ſua origine
(4) in parabola (5) &
hyperbola (6) pariterque in ellipſi (ſi
comparata fuerit portio maioris duorum axium, &
tunc maxi-
mus eſt reſiduum tranſuerſi axis.)
Reliquorum verò

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index