Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (360) of 458 > >|
399360Apollonij Pergæi dratorum duorum laterum figuræ eius; igitur quadratum A C ad diffe-
rentiam quadratorum duorum laterum figuræ I L minorem proportionem
habet, in prima ellipſi, &
maiorem in reliquis, quam ad differentiam
quadratorum duorum laterum figuræ A C;
ergo differentia quadratorum
duorum laterum figuræ A C minor eſt in prima ellipſi, &
maior in cæ-
teris, quàm differentia quadratorum duorum laterum figuræ I L.
Præte-
rea M H ad H E minorem proportionem, aut maiorem habet, quàm M
G ad G E:
& ponamus in ellipſi Y D æqualem D M, oſtendeturquè
469[Figure 469] quod M H in H A minus ſit in prima ellipſi, &
maior in cæteris, quàm
duarum M G, M H ſumma in earum differentiam M Y:
& oſtendetur
quemadmodum dictum eſt, quod differentia quadratorum duorum late-
rum figuræ I L maior eſt, quàm differentia quadratorum duorum late-
rum figuræ P Q.
Deinde in hyperbola ponamus I K erectum ipſius I L, erit differentia
quadratorum duarum I L, I K (quæ eſt æqualis K L in ſummam L I, I
K) maior illa, quàm I L in L K, quod eſt æquale differentiæ quadrari
I L, &
eius figuræ, nempe differentiæ quadrati A C, & eius figuræ
(29.
ex 7.) & non eſt maior in prima, quàm duplum, & in ſecunda ma-
ior duplo, &
hoc eſt propoſitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index