Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 458 > >|
11 Baptiſtam Raimundum, totq; alios largiſsimis ſtipen-
pendijs euocauit, atq;
aluit; Sacroſanctaq; Euangelia
fidei propagandæ ſtudio imprimi, Euclidem quoque,
Auicennam, Geographiam Nubienſem typis nitidiſ-
ſimis Arabicè omnia edi curauit.
Non abſimilis litte-
rarum amore Coſmus Secundus, cuius nomen, ac glo-
riam magnus ille Galilæus erga Principem de ſe opti-
mè meritum gratiſsimus in cœlum vexit, ac inſculpſit;
Vir nempe (vtGaſſendus ait) ſuper æthera notus; quo
alium non extulit ætas hæc noſtra glorioſiorem;
quip-
pe tametſi orbis terrarum laudatis virorum illuſtrium
dictis, factiſq;
circumſtrepit, horum tamen omnium
memoriam ſilentium altum breui inuoluet:
nomen,
quod ille cœlo inſcripſit, donec cœleſtia curæ erunt,
apud homines perennabit.
Tandem Ferdinandus
Secundus ingenij perſpicacia mirabilis, maieſtate im-
perij præclarus, virtutibus, &
Philoſophia illuſtrior fe-
liciter regnat:
is eſt, cuius munificentia, ac fauore Eu-
ropa vniuerſa in Etruſca hac regia (ne aulicum decus,
aut cultum, nobilium obſequia, &
famulitium, Muſæ-
um ampliſsimum, ac ditiſsimum referam) eruditorum
frequentiam philoſophantium, diſceptationes, ac per-
petua exercitia literaria æſtimari, ac florere merito
ſuſpicit, &
veneratur; cum Muſæ reliquis in aulis
tantũ non neglectæ huc ſe ſe recepiſſe veluti in ſedem
ſuam videantur;
hìc enim in delicijs habentur ſectio-
nes anatomicæ, cœleſtes obſeruationes, chimica eſpe-
rimenta, vniuerſęque naturalis philoſophiæ accurata
inquiſitio.
Vno verbo hinc credula philoſophia exu-
lat;
non hominum libri in pretio habentur, ſed Dei
volumen, ſcilicet rerum natura veris, accuratiſq;
expe-
rimentis ſummo ſtudio indagatur, &
colitur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index