Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39 (1)
40
40 (2)
< >
page |< < of 458 > >|
32Io Alfonſi Borelli coniſectionibus in quinto libro inquirit. Sexti, ſeptimi, & octa-
ui libri propoſitum manifeſtè ab ipſo Apollonio explicatur.
Cùmq;
poſteà à quodam Maronita Arabicè callente accepiſſem tractatum, ſeu li-
brum quintum Apollonij eſſe illum, in quo figuræ prædictæ delineatæ erant,
pariterque in ſubſequenti libro ſexto conſpexiſſem figuras alias exprimentes
æqualitatem, &
ſimilitudinem ſectionum conicarum, mihi certum fuit,
verè Apollonij eſſe libros illos.
Haud tamen negabo ſcrupulum, ac du-
bitationem iniectam, ex eo quod textus ille Arabicus non præferebat
in fronte Apollonij, vel vllius alterius nomen, &
definitiones primi libri
centuriam ſuperabant, cum Apollonius non niſi nouendecim ſuo primo li-
bro appoſuißet.
Inſuper in prioribus quatuor libris non totidem figuras con-
ſpiciebam, nec omnino ſimiles, eaſdemque, nec eodem ordine diſpoſitas,
ac in textu Græco Eutocij videre eſt;
quare cenſui librum prædictum
epitomen eſſe Conicorum Apollonij ab aliquo alio conſcriptam.
Hanc quoq;
præclariſsimi Torricellij fuiſſe ſententiam poſtea didici ex eius Epiſtola ad
eruditiſsimum Michaelem Angelum Riccium miſſam.
Perſtiti tamen de-
bere latinè verti lucubrationem tam eximiam, eruditiſq;
optatiſsimam,
nam niſi ipſiſsimum opus eſſet Apollonij, ſaltem ex ijſdemmet libris epi-
tome illa deſumpta, &
tranſcripta exiſtimari debuerat.
Igitur Sereniſsimus Ferdinandus Secundus Magnus Dux munificen-
tia verè regia, qua bonas artes promouere ſtudet, annuente, &
ſummo-
pere coadiuuante Sereniſsimo Principe Leopoldo fratre Matheſeos, atque
omnigenæ Sapientiæ perito cultore, atq;
egregio vindice, præcepit, vt vo-
lumen Arabicum Romæ latinè redderetur ab Abrahamo Ecchellenſe lingua-
rum Orientalium doctiſsimo, &
peritiſsimo profeſſore. Is quidem ſumma
alacritate negotio ſuſcepto primùm bono me eſſe animo iuſsit;
monuit enim
nouum non eße apud Arabes libros nomine auctoris in fronte carere, oſten-
ditque in proemio eiuſdem codicis apertiſsimè declarari eſſe libros Conico-
rum Apollonij paraphraſticè expoſitos:
deinde ex translatione priorum qua-
tuor librorum patuit demonſtrationes propoſitionum penè non differre quoad
doctrinam à textu Græco Eutocij, licet verbum verbo non reſponderet:
nec mirari paucitatem figurarum, quandoquidem vna, eademq; figura
quatuor, aut quinque propoſitionibus inſeruiret.
Incomparabili igitur gau-
dio perfuſus Apollonium penè è manibus ſublatum iterum amplexibus ſtrin-
xi, &
exoſculatus ſum. Sed moleſtum ſummopere fuit octauum librum
deeſſe:
collegi tamen lo: Baptiſtam Raimundum opuſculum arithmeticum
(quod in hoc codice Arabico ſubſequitur libro Septimo Apollonij) pro

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index