Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39 (1)
40
40 (2)
< >
page |< < of 458 > >|
36Io: Alfonſi Borelli libri primi ſummopere glorietur, pari iure hi libri adulterini cenſendi non
erunt non alia de cauſa, niſi quia propoſitiones horum librorum non cor-
reſpondent, nec aſsimilantur admirandis cogitationibus in eius ſublimi
mente repoſitis.
Et ſane non dubito, quòd ſi Midorgius ipſe hos libros
vidiſſet, &
contrectaßet, omnino illius magni Apollonij eſſe abſq; vlla
hæſitatione affirmaſſet.
Nam primi quatuor libri continent eaſdem pro-
poſitiones, &
ſæpe numero eadem verba, quæ in textu Græco Eutocij
leguntur:
reliqui libri ſubſequentes docent ea, quæ in epiſtola ad Eudemum
propoſuerat ſe demonſtraturum Apollonius, &
quæ Pappus, & Eutocius
diſtinctè, &
expreſsè ibidem tractari affirmant. Rurſus profunda men-
tis perſpicacia, methodus ſcribendi, &
genius Apollonij adhuc ibidem
conſpicitur, nec fieri potuit, vt à translatoribus, à Paraphraſte, à tem
poris diuturnitate prorſus deleretur, atque mirandum ingenium Apollonij
à tanta barbarie omnino occultaretur.
Rurſus in confeſſo eſt opera Euclidis,
Archimedis, Apollonij, Ptolomæi, &
aliorum magnorum virorum Ara-
bicè translata fuisſe, &
expreſsè grauisſimi ſcriptores Arabi, præcipuè
Gregorius Bar-Hebræus lib.
9. Chronicorum ait, opera Apollonij Arabicè
translata primò fuisſe anno 200.
AEgyræ Maumettanæ ſub Almen Kalypha
à loanne Patricida, &
poſtea ab alijs recentioribus. Quare dubitandum
non eſt hos eſſe veros, atque legitimos tres poſtremos Conicorum libros
Apollonij Pergæi Paraphraſticè ab Abalphatho deſcriptos.
Fruere modo, mi lector, præclaro, & admirando beneficio Serenisſi-
mi Principis Etruriæ, qui regali magnificentia, et liberalitate pretioſisſimum
hunc theſaurum humanisſimè largitur.
Vale.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index