Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3 (1)
4
4 (2)
5
5 (3)
6
6 (4)
7
7 (5)
8
8 (6)
9
9 (7)
10
10 (8)
< >
page |< < (4) of 990 > >|
64ROOEMIVM. ſtantes viri extiterunt. In hiſtoria Xenophon: in Aſtrologia Eudoxus: in
11Qui eius œ-
quales.
Rhetoricę arte Iſocrates:
in Pythagorica philoſophia Architas Taren-
tinus:
in Cynica Diogenes. Ipſe verò Plato inter cęteros quaſi clariſsi-
22Eius lau-
des.
mum lumen omnium ſcientiarum ſplendore longè lateq́ ue micuit.
Cer-
orationis copia, & fuauitate tãta fuit, vt teſte Cicerone.
de claris ora
33Cicer. toribus, dictum à quibuſdam fuerit, Iouem, ſi græcè loqueretur, non alio
quam Platonico ſermone vſurum:
quod ei prænuntiaſſe apes viſæ ſunt,
cum in eius infantis ore conſederunt.
Præterea tam multa, tamq́ ue re-
condita de diuinis rebus ſcripſit, vt facilè appareat, quod quidam au-
ctores prodiderunt, illum ſacra volumina adhibito interprete euoluiſſe,
44Clem. Ale.
Euſeb.
55Sacram pa
ginam euol
uit.
& ex ijs fontibns hortulos ſuos irrigaſſe.
Refert enim Clemens Alexan-
drinus lib. 1. Stromatum, & Euſebius lib. 9. cap. 3. de præparatione Euã-
gelica Ariſtobolum Iudęum cognomento Peripateticum commentarijs
in libros Moſis, quos à ſe editos ad Regem Ægypti Ptolemęum Philome-
tora miſit, affirmaſſe ſcripta Moſis ante Alexandrum & Perſarum impe-
rium in Græcam linguam fuiſſe traducta, eaq́ ue à Pythagora, & Platone
eſſe lecta.
Plato igitur in Academia, quod nemoroſum ſuburbanum fuit
ab Athenis mille paſſus diſtans, Philoſophiam docuit;
vnde eius audito-
66Eius ſucceſ
ſores.
res à lo co Academici dicti ſunt.
Succeſſores habuit Xenocratem, Pale-
monem, Crantorem, Cratetem.
His placuit diſsimulare ſcientiam, nul-
liq́ ue rei inter diſputandum pugnaciter adhærere.
Secutus deinde eſt
Arceſilas Pitaneus Cratetis diſcipulus, mediæ, ſeu nouę Academię inſti-
77Arceſilas
cur ignorã
tiœ magiſt.
tutor, quem iure optimo Lactantius lib. 3. cap. 5. ignorantiæ magiſtrum
88Lactant. appellauit;
primus enim palam in Academia negauit eſſe quicquã, quod
ſciri poſſet;
poſt Arceſilam nonnullis interpoſitis floruit Carneades Cy-
renæus, qui alterius Academiæ, nempe tertię caput à nonnullis fuiſſe
perhibetur, quòd partim cum Arceſila, partim cum Pſeuſipppo ſenſe-
rit.
Stoici etiam à loco nomen habuere, \’αποτ\~ης σος, id eſt, à porticu.
99Stoicivnde
nomen ſor-
titi.
Fuit enim Athenis porticus conſpicua varietate, à Polignato depicta,
quò ij conuenire ad diſputandum conſueuerant.
Sectę huius auctor Ze-
no, à Cittico Cypri oppido Citticus appellatus;
annis octo & quinqua-
ginta ſcholæ præfuit, tanta apud Athenienſes auctoritate, vt illum aurea
1010Inter Aca
demicos, et
Stoices gra
ue diſsidiũ.
corona, & ærea ſtatua ornarint.
Extitit autem inter Academicos, & Stoi
cos graue, perpetuumq́ ue diſsidium.
Illi enim adeò erant in diſputando
verſatiles, vt in ſola leuitate, & inconſtantia perſiſterent.
Hi contra mul
ta paradoxa mordicùs tenuerunt, multa magis in opinata, quàm Poetæ
aſſeuerarunt, nullaq́ ue in re mediocritatem tenentes, omnia ad neceſsi-
tatem, ſeueritatemq́ ue reduxerunt.
Poſt Zenonem, inter alios, inſignes
1111hes
maior-
tium St-
cus.
fuère Stoici Cleanthes, quem maiorum gentium Stoicum Cicero appel-
1212Cicer. lat, Diogenes Babylonicus, Chryſippus Appollonij filius, Dialecticæ lau-
de inſignis, & infinitorum librorum ſcriptor, qui Stoicorum porticum
humeris ſuis fulcire, ac ſuſtentare dictus eſt;
item Panætius, quem Cice-
ro in libris officiorum ſe imitari profitetur.
Deinde iam Nerone impe-
rante, Seneca Philoſophus, eius præceptor, & Epictetus ex Hierapoli
Phrijgiæ vrbe oriundus, cuius tantæ apud omnes vitæ admiratio exti-
tit, vt Lucianus Syrus Epitecti lucernam fictilem tribus drachmrum
millibus ob eius auctoritatem veniſſe tradat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index