Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (183) of 373 > >|
237183DE ARCHITEC. LIB. VII.
QVOMODO FIAT CERVSSA ET AERVGO
& ſandaraca. CAP. XII.
DE ceruſſa, ærugine{qúe}, quam noſtri ærucam uocant, non est alie-
num quemadmodum comparetur dicere.
Rhodij enim in dolijs
ſarmenta componentes acetum ſuffundunt, &
ſupra ſarmenta plumbe-
as maſſas collocant:
deinde dolia operculis obturant ne ſpir amentum ob-
turata emittant, poſt certum tempus aperientes inueniunt è maßis plum-
beis ceruſſam.
Eadem ratione lamellas æreas collocantes, efficiunt ærugi
nem, quæ æruca appellatur.
Ceruſſauero cum in fornace coquitur, muta
to colore ad ignis incendiũ, efficitur ſandaraca.
Id autẽ incendio facto ex
caſu didicerunt homines, &
ea multo meliorem uſum præſtat, quàm quæ
de metallis per ſenata foditur.
QVOMODO FIAT OSTRVM COLORVM OM
nium factitiorum excellentißimum. CAP. XIII.
INCIPIAM nunc de oſtro dicere, quod & charißimam, & excel-
lentißimam habet, præter hos colores, aſpectus ſuauitatem.
Id autem
excipitur ex conchylio marino, è quo purpur a inficitur, cuius non mino-
res ſunt quàm cæter arum naturæ rerum conſider antibus admir ationes,
quòd habet non in omnibus locis, quibus naſcitur, unius generis colorem,
ſed ſolis curſu natur aliter temper atur.
Ita quod legitur Ponto & Gal-
lia, quòd hæregiones ſunt proximæ adſeptentrionem, est atrum, progre
dientibus inter ſeptentrionem &
occidentem, inuenitur liuidum. Quod
autem legitur ad æquinoctialem orientem &
occidentem, inuenitur uio-
laceo colore.
Quod uero meridianis regionibus excipitur, rubra procre
atur poteſtate, &
ideo hoc rubrũ Rhodo etiam inſula creatur, cæteris
eiuſmodiregionibus, quæ proximæ ſunt ſolis curſui.
Eaconchylia cũ ſunt
lecta, ferramentis circa ſcinduntur, è quibus plagis purpurea ſanies, uti
lachryma profluens excuſſa in mortarijs, terendo compar atur, &
quod
ex concharum marinarum teſtis eximitur, ideo oſtrum est uocitatum.
Id autem propter ſalſuginem cito fit ſiticuloſum, niſimelhabeat circum-
fuſum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index