Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (205) of 373 > >|
259205M. VITRVVII
DE ARCHITECTVRA.
LIBER NONVS.
NOBILIBVS ATHLETIS, QVIO-
lympia, Pitbia, iſtmia, Nemea, uiciſſent, Græcorũ ma-
iores ita magnos honores conſtituerunt, uti non modo
in conuentu ſtantes cum palma &
corona ferant lau-
des, ſed etiam cum reuertantur in ſuas ciuitates cum ui
ctoria, triumphantes quadrigis in mœnia et in patrias inuehantur, ère{qúe}
publica perpetua uita conſtitutis uectigalibus fruantur.
Cumergo id a-
nimaduertam, admiror, quid ita nõ ſcriptoribus ijdem honores, etiam{qúe}
maiores ſint tributi, qui infinitas utilitates æuo perpetuo omnibus genti-
bus præſtant.
Id enim magis er at inſtitui dignum, quòd Athletæ ſua cor-
pora exercitationibus efficiunt fortiora, ſcriptores non ſolum ſuos ſenſu@
perficiunt, ſed etiam omnium libris ad diſcendum, &
animos exacuen-
dos præpar antes præcepta.
Quid enim Milo Crotoniates, quòd fuit inui-
ctus, prodest hominibus?
aut cæteri quieo genere fuerunt uictores, niſi
quòd dum uixerunt ipſi, inter ſuos ciues habuerunt nobilitatem?
Pytha-
goræ uero præcepta, Democriti, Platonis, Ariſtotelis, cæterorum{qúe} ſapi
entum quotidiana perpetuis induſtrijs culta, non ſolum ſuis ciuibus, ſed
etiam omnibus gentibus recentes, &
floridos edunt fructus: è quibus qui
àteneris ætatibus doctrinar um abundantia ſatiantur, optimos habent ſa
pientiæ ſenſus:
inſtituunt{qúe} ciuitatibus humanit atis mores, æqua iura, le-
ges:
quibus abſentibus, nulla potest eſſe ciuitœs incolumis. Cum ergo tan-
ta munera ab ſcriptorum prudentia, priuatim publicé{qúe} fuerint homini-
bus præparata, non ſolum arbitror palmas &
coronas his tribui opor-
tere, ſed etiam decerni triumphos, &
inter deorum ſedes eos dedicandos
iudicari.
Eorum autem cogitata utiliter hominibus ad uitã explicandam,
èpluribus ſingula paucorum, utiexempla ponam, quæ recognoſcentes ne
ceſſario his tribui honores oportere homines confitebuntur:
& primum
Platonis è multis ratiocinationibus utilißimis unam, quemadmodum ab
eo explicata ſit, ponam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index