Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

List of thumbnails

< >
81
81 (25)
82
82 (26)
83
83 (27)
84
84 (28)
85
85 (29)
86
86 (30)
87
87 (31)
88
88 (32)
89
89 (33)
90
90 (34)
< >
page |< < (32) of 373 > >|
8832M. VITR VVII eſſent agri circa, qui poſſent frumentaria ratione eam ciuitatem tueri.
Cum inueniſſet non poſſe niſi tranſmarinis ſubuectionibus, Dinocrates
inquit, attendo egregiã formæ compoſitionẽ, &
ea delector, ſed animad
uerto, ut ſi quis eduxerit eo loco coloniam, fore ut iudicium eius uitupe-
retur.
Vt enim natus infans ſine nutricis lacte non poteſt ali, ne ad uitæ
creſcentis gradus perduci:
ſic ciuitas ſine agris, & eorum fructibus in
mœnibus affluentibus, non poteſt creſcere, nec ſine abundantia cibi fre-
quentiamhabere, populum{qúe} ſine copia tueri.
Ita quemadmodum for
mationem puto probandam, ſic iudico locum improbandum, te{qúe} uolo
eſſe mecum, quòd tua opera ſum uſurus.
Ex eo Dinocrates ab rege non
diſceßit, &
in Aegyptũ est eum proſecutus. Ibi Alexander cum animad
uertiſſet portum naturaliter tutum, emporium egregium, campos circa
totam Aegyptum frumentarios, immanis fluminis Nili magnas utilita-
tes, iußit eum ſuo nomine ciuitatem Alexandriam conſtituere.
Ita{qúe} Diz
nocrates à facie dignitate{qúe} corporis commendatus, ad eam nobilitatem
peruenit.
Mihi autem, Imperator, ſtaturam non tribuit natura, faciem de
formauit ætas, ualetudo detraxit uires.
Ita{qúe} quoniam ab his præſidijs
ſum deſertus, per auxilia ſcientiæ, ſcripta{qúe} (ut ſpero) perueniã ad com-
mendationem.
Cum autem in primo uolumine de officio architecturæ, ter
minationibus{qúe} artis perſcripſerim, itẽ de mœnibus, et intra mœnia area
rum diuiſionibus, inſequatur{qúe} ordo de ædibus ſacris &
publicis ædifi-
cijs, item{qúe} priuatis, quibus proportionibus &
ſymmetrijs debeanteſſe,
uti explicentur:
non putaui anteponendum, niſi prius de materiæ copijs,
è quibus collatis, ædiſicia ſtructuris, &
materiæ rationibus perficiuntur,
quas habeant in uſu uirtutes expoſuiſſem, quibus{qúe} rerum natura princi-
pijs eſſet temperata dixiſſem.
Sed antequàm natur ales res incipiam expli
care, de ædificiorũ rationibus unde initia cœperint, &
uticreuerint eorũ
inuentiones, anteponam, &
inſequar ingreſſus antiquitatis rerũnaturæ,
&
eorum, qui initia humanitatis & inuentiones perquiſitas, ſcriptorum
præceptis dedicauerũt.
Ita{qúe} quẽadmodũ ab his ſum inſtitutus, exponam.
DE PRISCORVM HOMINVM VITA, ET
de initijs humanitatis at tectorum, & incrementis
corum. CAPVT I.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index