Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (7) of 412 > >|
397PRIMVS.
Er inſequar ingreſſus antiquitatis rerum naturæ, & eorum, qui initia humanitatis, & inuentio-
nes perquiſitas ſcriptorum præceptis dedicauerunt:
itaque quemadmodum ab his ſum inſtitutus,
exponam.
Alibi quoque pluries edem repetit. Auduiſſe quoque, & ſermonem habuiſſe teſtatur tum alibi, tum
Cap.
quarto octaui. Philologus enim fuii, & rerum naturæ ſtudioſus. Quarta conditio eſt laborum tole-
rantia;
uehemens animi propenſio, aßiduus rerum ſermo: unde illud eſt dictum, difficile eſſe inuenire hominmem
ingenio acuto, &
manſueto: ſed Vitr. ingenio acuto; & animo patienti excelluit. Quinta ratio eſt nibil amplius,
quàm ueritatem quærere:
quam ut conſequamur, neceſſaria eſt alia conditio: ea eſt ratio, & uia ueri inue-
niendi, quam methodum appellant.
quæ quoque nobis uſui parum eſſet, niſi & aliam haberemus, illam ſcili-
1110 cet, quæ in applicatione, &
uſu conſiſtit. Quod uero Vitruuius appetens, & ſtudioſus fuerit ueritatis, quod
regulam inueniendæ, quod uſum applicandæ habuerit,ſatis liquet in diligenti ipſius inueſtigatione,in ordina-
ta artis tractione, in apta rerum ſignificatione.
quod in proœmio quinti libri uidetur: & in proœmio ſcun-
di:
cum de ordine illius uoluminis rationem reddit: prædictæ ſeptem conditiones ex allata Architecturæ diffi-
nitione, &
origine deducuntur: quodrectè conſideranti eſt manifeſtum. Vitr. ergo emumerat quæ, qualia,
quot, &
quatenus eaſunt Architecto neceſſaria.
Et ut literatus ſit, & reliqua. Quibus enumeratis rationem affert, cur ita oporteat in ſingulis Archite
ctum erudiri.
Qvae curita ſint, hæ ſunt cauſæ. literas Architectum ſcire oportet, uti com mentarijs memoriam
firmiorem efficere poſsit.
2220
Prudentis eſtiudicare, prudentia præterita cum præſentibus conferens futura dignoſcit, præteritorum ratio
memoria continetur, ideo fit, ut Architecti iudicio memoria opituletur, firmitatem memoria comparatex
frequenti lectione, firmitus enim res ſcriptis commendantur:
neceſſeigitur eſt Architectum primam habere in
ſtitutionem;
quæ ad rectè loquendum,& rectè ſcribendum refertur: ut memoriam firmet commentariorum
lectione:
commentaria enim ideo dicta, quod menti committant, quæ in illis continentur, unde poſtea commi-
niſci mens poteſt:
ſunt enim breues, & expeditærerum narrationes, breuitate autem memoriæ conſulunt. le-
gendum igitur eſt, &
lecta diu mente peruoluenda, alioquin lectio male cederet, nam ſine frequenti meditatio
ne lectio negligentes homines faceret, ſcriptis enim fidentes, mentem deſtituunt.
Vitr. igitur & Græcas, &
latinas calluit literas, Græcis nominibus uſus eſt.
A Græcis ſe multa accepiſſe teſtatur,ſcire igitur literas eſt
grammaticam noſcere,Grammatica enim litteratura nominatur.
Deinde graphidos ſcientiam habere quo faci
3330 lius exemplaribus pictis, quàm uelit operis ſpeciem deformare ualeat.
Mathematicis omnibus ſubiectæ artes
ſunt quædam, quæ ratione ab illis acceptaſeſe ad opus accingãt Aſtrologiæ nauigatio, Muſicæ, praxis canendi;
Arithmeticæ, parsilla, quæeodem uocabulo gaudet, ſed exercitio conſtat. Geometriæſolidorum, planorum-
q́ue commenſus, &
huiuſmodi Vitr. & præcipuas illas, & ſubiectas habere Architectum debere dicit, nec
mirum, ab illis ratio, &
res ſignificans, ab his effectus, & res ſignificata oſtenditur: quarum rerum utramq;
efficere Architectum declarauit.
Graphidis peritia eſt lineamentorum recta ductio pictoribus, ſculptoribus,
cælatoribus, ſtatuarijs, &
huiuſmodi alijs neceſſaria: quæ prædictis inſeruit artibus, ut Mathematicæ inſer-
uiunt philoſophiæ, nam rerum commenſus, &
terminos colligit, magnitudinem. ſed, & fines, magnitudo ue
rò normis, &
regulis habetur, regulæpedibus & uncijs diſtinguntur, normæangulis, fines uerò extimos ra
dio, finitoreq́;
, atque alijs inſtrumentis habemus, hinc partes inter ſe, & ad uniuerſam magnitudinem compa
4440 ratur, diſcrimine earum, &
ſimiles rationes dignoſcuntur. quibus rebus, pictura, & colores addit, & um-
bras:
neceſſaria igitur eſt Architecto graphidis ideſt deſignationis, ut Itali dicunt, peritia. Nam Theatri
conformatio,ſcenarum deſcriptio, belicum linearum circunductio, &
ædificiorum, membrorumq́ defor-
matio, ichnographia, &
frontium deſcriptio, & alia eiuſdem generis ab ea peritia deſumuntur. quæ a Geo-
metria profecta lineas ad perpendiculum ducere, angulos formare, centra media inuenire multiiuges figuras
ducere ostendit, ideo Vitr.
Geometria autem plurima præſidia præſtat Architecturæ: & primum Euthigrammi, & circini
tradit uſum:
è quo maximè, facilius ædificiorum in areis expediunt deſcriptiones, normarumq́; , &
librationum, &
linearum directiones.
Menſurandi ars, quæ Geometria dicitur a terræmenſurationc, ortum habuit apud Aegyptios, deſignandis
5550 etiam ædificijs, atque omnium corporum deſcriptionibus maximè prodeſt:
quemadmodum dictum eſt: prodeſt
&
planis librandis, & dirigendis, quod in octauo libro erit manifeſtum: ratio enim rerum illarum, a Geome-
tria petenda eſt:
ex qua etiam uſus circini, & normæ deducitur. nam ea prouidet rectas, obliquas, infle-
xasq́;
lineas, iuſtos, amplos, & ſtrictos angulos, iuga, circulos, circulorumq; partes, figuras item, & cor
pora, pyramides, ſphæras, turbines, cilindros, &
huiuſmodi. quæ omnta trabibus fornicibus, tholis, ma
chinis, ſciotericisq́ maximas, &
incredibiles penè utilitates præstant.
Item per opticen in ædificijs a certis regionibus cœli, lumina rectè ducuntur.
Optice proſpstus ratio estoculo, radio, interuallo abſoluta. totius partisq́; nomen. genus enim dire-
ctum, reftexum, fractumq́;
radium conſiderat: nam & lumen interualla diuerſorum generum tangit: resq́ue
diuerſis medijs uidentur.
perſpicua media, & aliquatenus denſa radios frangunt, cuiuſinodiest aqua, uitrum,
6660 nubes.
ſunt & aliqua corpora perpolita, quæradios remittunt, cuiuſmodi ſpecula ſiue plana ſint, ſiue

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index