Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (27) of 412 > >|
1110
Nanqve ex principijs, quæ Græci ςοτχτία appellant, omnia corpora ſunt compoſita, ideſt calo-
re
&
humore, & terreno, & aere, & his mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium anima-
lium
in mundo generatim qualitates.
Ergo in quibus corporibus exuperat è principijs calor, tunc in-
terficit
, diſſoluitq́;
cætera feruore. Hæc autem uitia efficit feruidum ab certis partibus cœlum, cum
inſidet
in apertas uenas pluſquam patitur è mixtionibus naturali temperatura corpus.
Item ſi humor
occupauit
corporum uenas, imparesq́;
eas fecit. cætera principia, ut a liquido corrupta, diluuntur,
2220&
diſſoluuntur compoſitionis uirtutes. Item è refrigerationibus humoris uentorum & aurarum in-
funduntur
uitia corporibus nón minus aeris, etiamq́;
terreni in corpore naturalis compoſitio augen-
do
, aut minuendo infirmat cætera principia, terrena cibi, plenitate, aerea, grauitate cœli.
Sed ſi quis
uoluerit
diligentius hęc ſenſu percipere, animaduertat, attendatq́;
naturas auium, & piſcium, & ter-
reſtrium
animalium, &
ita confiderabit diſorimina temperaturæ. Aliam enim mixtionem habet ge-
nus
auium, aliam piſcium, longe aliam terreſtrium animalium natura.
Volucres minus habent terre-
ni
, minus humoris.
caloris temperate, & aeris multum. Igitur leuioribus principijs compoſitæ, fa-
cilius
in aeris impetum nituntur:
Aquatiles autem piſcium naturæ, quod temperatæ ſunt a calido, plu-
rimum
ex aeris &
terreni ſunt compoſitæ, ſed humoris habent oppido parum, quo minus habent è
principijs
humoris in corpore, facilius in humore perdurant.
Itaque cum ad terram perducuntur,
3330 animam cum aqua relinquunt.
Item terreſtria, quod è principijs ab aere, caloreq́; ſunt temperata mi-
nusq́
;
habent terreni, plurimumq́; humoris, quod a bundant humidæ partes, non diu poſſunt in aqua
uitam
tueri.
Ergo ſi hæc ita uidentur, quemadmodum propoſuimus, & ex his principijs animalium
corpora
compoſita ſenſu percipimus, &
exuberationibus, aut defectionibus ea laborare diſſoluiq́; in-
dicauimus
, non dubitamus, quin diligentius quæri oporteat uti temperatiſsimas cœli regiones eliga-
mus
, cum quærenda fuerit in mœnium collocationibus ſalubritas.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index